Sermo
requiſitus dn̄s. Math. xxij. Quod eſſetmādatū maximū in lege ait. Diliges dominū deum tuū ⁊c̄. hoc eſt inquit lex ⁊ ꝓphete id eſt hoc ſolū p̄cipit̉ in lege et in ꝓphetis. ſed quid eſt hoc Nunquid nō ſūtalia multa mandata. vbi ergo ſunt decēp̄cepta decalogi Audi queſtionē. audi reſponſionē Grego. em̄ hic querit Cum cūctaſacra eloquia plena ſint diuinis preceptis. quid eſt ꝙ de dilectōne quaſi de ſingulari mandato dn̄s dixit. hoc eſt p̄ceptūmeū ⁊c̄. niſi ꝙ omne p̄ceptū de ſola dilectōne eſt. et quidquid p̄cipit̉ in ſola caritate radicatur. nec habeat aliquid viriditatis boni operis. ſi non ꝑmanſerit in radice̓ caritatis. ⁊ addit. p̄cepta ergo dn̄icaex multa ſunt et vnum. multa ꝑ diuerſitatē operis. licet vnū in radice dilectionis.Exemplum in arbore cuius rami in ſeſunt diuerſi ⁊ multi. ſed in radice ſunt vniti a qua accipiūt vt fiant fructifere qꝛ ſineea ſūt mortue nullis apte vſibus niſi igniSic et om̄ia opera noſtra et omnia diuina p̄cepta. ſi in caritate nō fuerint radicata oīno ſunt nulla. qꝛ deo nō poſſunt eſſe accepta. niſi fuerint hoc igni excoctaSunt em̄ omīa iſta externa opera noſtraſicut pira ſilueſtria vel domeſtica nō matura. que ſunt oīno inutilia. ſi non fuerintin igne digeſta. ⁊ mediāte calore ad maturitatē deducta Dicit ergo ſcriptura. diliges dn̄m ⁊c̄. ex toto corde id eſt toto intellectu ſine errore. tota anima id eſt totamemoria ſine obliuione et omībus viribus tuis id eſt totis affectibꝰ ſiue oꝑibusſine obmiſſionē O qͣꝫ felix eſſet qui ſic deum amaret. vt in nullo erraret. vel falſūde eo aliquid ſentiret. in nullo eius volūtati cōtradiceret ſed ſe voluntati diuinetotaliter conformaret. ſemꝑ eum in memoria haberet. et de ip̄o iugiter memoria cogitaret. et nihil de cōtingentibꝰ velꝑtinentibꝰ ad ſeruiciū ſuū obmitteret. ſedomnes vires ſuas ad hocip̄m impenderet Quis tali felicior. quis ſublimior. ſed
quis hodie talis eſt. īmo quis nō cōtrarium facit Nōne omnis mundus erroribusplenus exiſtit. Nōne humana voluntasin omnibus quaſi deo reſiſtit. Nōne hodie plꝰ guloſi de delicijs. auari plus deuitijs. laſciui plus de vanis. ſuꝑbi plꝰ deꝓprijs qͣꝫ de dn̄i honoribus delectant̉ Eteſt notandū valde ꝙ deum diligendū aſerit toto corde. quid em̄ ē toto corde diligere. niſi pure amare et ſine ſocio amareid eſt nihil p̄ter ip̄m diligere. Non eſt vinūpurū cui eſt aliquid aque admixtū. immo tanto amplius virtus vini debilitat̉.quātoplus illi aque adiungit̉. ſic etiamdeus tanto minus amatur. quāto plꝰ extranei amoris ei aliquid cōmiſcet̉ Nullaeſt em̄ virtus que ex appoſitōe ſui cōtrarij nō minor reddat̉. ſic ex appoſitōe virtutis ſimiliter roboratur Nam aurū purignis non timet incendiū nec ſcindit̉ malleo quantūcunqꝫ ꝑcuſſum. ſed ictibus dilatatur vt om̄i forme ſit aptum. ſed ſi eialiquid alterū metallū fuerit admixtum.ſemper ſub malleo ſcindit̉. nec aliqͥd vtile ex eo efficit̉ quouſqꝫ ab eo quod adulterinū eſt ſeperet̉. ſic nō poteſt deꝰ ꝑfecteamari niſi ſolus ametur. vt nihil cum eoextraneū diligatur qd̓ nō ꝓpter ip̄m ametur ¶ D Tercō ad diuinū amoreminducit ip̄a gratia nobis in redemptōne ꝑſaluatorē exhibita. de qua Eccleſia. xxixd̓r Gratiā fideiuſſoris tui ne obliuiſcarisdedit em̄ ꝓ te animā ſuam. Non vtiqꝫdedit aurū nō lapidem p̄cioſum. non ſeruum nō aliquē angeloꝝ ſed ſeip̄m Quisergo niſi malus ſeruus non diligat ipſumQuis em̄ tam malus ſeruus vt ſe a carcere liberantem non amet. quis tā ingratus vt ad mortem infirmus nō amet medicum ꝑfecte et celebriter curantem. quisadeo eſt ꝑuerſus. vt ſi ſit cecus nō ametſe illuminantem Nam pulli irundinū ſuas amant matres ſe illuminantes. vndenos eramus dyabolico carceri mancipati eramus penitus ceci a diuina luce alie-