Druckschrift 
Dialogus miraculorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Diſtinctio quodetimade pena et gloria mortuoꝝQuam eccleſiam que in villa quadā ſita eſt de ſuo patrimonio reedificāsin habitu religioſo cum vxore ſua deo et ſancto Nicolao in ea deſeruitAppollonius. Uellem ſcire perfecte vtrum iſte reuocatus ſit de inferno ſi-ue de purgatorio. Ceſarius. Satis inde diſputatum eſt. fuerit inpurgatorio ex hoc probatur. quia locus electorum ſit in quem nullus in-greditur niſi in caritate deceſſerit. Si obijcitur illud In inferno nulla eſt redemptio poteſt dici de illis intelligendū eſſe qui non ſunt reuerſuri ad corpus. quibus nulla ad redemptionem proſunt beneficia Ana eſt lex omniūcontrariorum. Si deus quorundam animas ſicut legitur in dyalogo qͦndoqꝫ reuocat ad corpus de gaudijs paradiſi quare non a ſimili maloruꝫanimas de penis inferni; Sicut dictum eſt in diſtinctione prima capitulōtriceſimoquarto. clericus quidaꝫ cuſtodiente ſe dyabolo corporaliter adpenas infernales eſt deductus et incolumis reductus. Appollonius. placet quod dicis. Ceſarius. Nunc de penis purgatorij aliqua tibi profe-raꝫ exempla ab acrioribus aſcendens ad mitiores cauſas purgatorij vtiles ſatis ſubnectendo. Ca. xxiiii.Surarius quidam noſtris temporibus apud Leodium defūctuseſt et ab epiſcopo de cimiterio eiectus. vxor vero illius ſedem apoſtolicam adiens cum pro cimiterio ſupplicaret et papa non annueret in hunc modū pro eo allegauit. Audiui domine quia vir et mulier vnūſint. et apoſtolus dicat virum infidelem poſſe ſaluari per mulierem fidelem. Inde quicquid minus factum eſt a viro meo ego que pars corꝑiseius ſum libentiſſime ſupplebo. parata em̄ ſum pro illo includi et deo proeius ſatiſfacere peccatis. Supplicantibus vero pro ea cardinalibus admandatum domini pape cimiterio reſtituitur. Iuxta cuius ſepulcrum illadomicilium fieri fecit In quo ſe includens elemoſinis. ieiunijs. orationibuset vigilijs. die noctuqꝫ deum pro illius anima placare ſtuduit. Septeꝫ ve-ro annis expletis ille ei apparens in veſte pulla gratias egit dicens. Reddat tibi dominus quia propter tuos labores erutus ſum de profundo inferni et de penis maximis ſi adhuc alijs ſeptem annis ſimilia beneficiamihi impenderis omnino liberabor. Quod cum illa feciſſꝫ iterum ei in ve.ſte alba et facie iocundā apparens ait. Gratias deo et tibi quia hodie li-beratus ſum. Appollonius. Quomodo dixit ſe liberatum de profundo