¶ de miraculisDiſtinctio decimaIn hoc eodeꝫ anno de quo nunc loquimur contigerunt duo miracula ſupradicta ſcilicet conflagratio theatri et caſus nubis et habes capitulo viceſimooctauo et capitulo quadrageſimoſecūdo¶ Ca. liD hac ſeptimana vigiles cuiuſdam caſtri comitis de monte ſicutveraciter audiui contra celum reſpicientes viderunt celum aperi-ri ignemqꝫ de ip̄o exire. qui ad aerem inferiorem deſcendens addiuerſa loca terribiliter ſatis ac mirabiliter mouebatur alicuiusmagne rei eſſe portentū oſtendens. ¶ Appollonius. Satis me terret ho-rum oratio. Ceſarius. Adhuc habeo quod tibi dicā de miraculis terre¶ Ca. lii.H dyoceſi treuerenſi villa cuius nomen eſt Vanebach iuxta eccleſiam eiuſdem ville duo homines in argentifodina laborabāt vnꝰinferius. alter vero ſuperius in margine foſſe. Interim lateribusfoſſe collapſis. homo qui in fundo erat molibus terre atqꝫ petra-rū obruit̉. ſuperior vero cum illis cadens ſic contritus eſt vt tertia die moreretur. Uxor autem obruti putans eum defunctum miſſam pro eius anima celebrari fecit. Et quia paupercula erat nec ſufficere potuit ad celebrationes miſſarum ſingulis diebus in eccleſia coram altari pro remedio anime eius thus incendit. tribus tm̄ diebus neglectis. Quod cum feciſſet perannum integrum homines lucri cauſa purgare ceperunt fodinam Tunqꝫinſtrumentis ſuis obruto ꝓpinquaſſēt. clamauit ille. Parcite parcite. Maſſam ſic competētius reijcite vt non obruatis me. Illi primū putantes fantaſma eſſe. cum vocem eius cognouiſſent fecerunt vt poſtulauerat. Dudatus autem cū interrogatus fuiſſet quomodo in tanto tempore viuere potuiſſet reſpondit. Singulis diebus tali hora diei quodam odore aroma-tico ita ſufficienter refectus ſum vt tota illa die vſqꝫ ad eandem horamneqꝫ manducare neqꝫ bibere delectarer. In hoc toto anno per tres tm̄ dies eodem carui. et tunc fame pene mortuus fui. Non tamen exprimere potuit virtutē vel cauſam eiuſdem odoris. Uxor eius de hoc requiſita morintellexit quod pro anima eius fecerat vt predictum eſt omnibus expoſuit¶ Appollonius Si ſpiritualia animabus impenſa ſic proſunt corporibusputo ꝙ illis in penis poſitis multum poſſunt prodeſſe. ¶ Cęſarius. de hocſatis audies in ſequentibus. Quantum enim prodeſt humilibus in ſacra-mentis eccleſie fides et deuotio. tantum ſtultis ac ſuperbis eorundem ſa-cramentoꝝ obeſt irriſio
nimidem
Iiuitibiſu ditiſi