De cōſolatiōe. theologie.
venit miſericordia. ¶ Monicus Quaratōne fieri poteſto volucer ꝙ per timorem ⁊ talem timorem veniat queuis oblectatio? Timor enim penam habet/ quēꝑfecta charitas foras mittit. Qualis amplius eſſe cōſolatio poteſt hn̄ti p̄ oculisaſſidue ſtagnum ignis ardētis ⁊ ſulphuris. in quod ne corruat; formidare habetmomento quolibet? Nec vnqͣꝫ dum viuitab hoc pauore ſecurꝰ eſt Neſcit enī homofinem ſuum neqꝫ ſi amore vel odio dignꝰſit. ¶ Uolucer. ¶ Recte cenſeres moniceſi theologia fidelis nequaqͣꝫ ad vlterioraper timorē iſtum ꝓueheret/ ſi nō ad ſpemue non confundit; effugere compelleretSi non deniqꝫ ad deum totius conſolationis/ per dilectiōem amplectēdum ſibiqꝫ adherendū. velut in locum refugij; mirabiliter induceret. ¶ Monicus ¶Uellem audire quo pacto fieri habet hec inductio vere mirabilis de timore in ſpem⁊ amorem Neqꝫ enim eadem ſede cordisſimul habitare poſſe vident̉ timor ⁊ ſpeslicet legam prophete iuſſionem regibusterre vt ſeruiant dn̄o in timore ⁊ exultentcum tremore. Et per ſapiētem. Qui timetis dominū ſperate in illum. ⁊ iterum ꝓpheta. Beneplacitum eſt domino ſuꝑ timentes eum ⁊ in eis qui ſperant ſuꝑ miſericordia eius. ⁊ alibi ſine numero ſpes timori coniūgitur. ¶ Uolucer. ¶ Atten.dendus eſt o monice; ſolerter ordo iudiciorum ſup̄mi iudicis dei. qualem philoſophia non attingit. Unde theologia velut humano more loquens triplicem deocuriam; triplicemqꝫ thronum deputat:Reſidet in prima curia et throno indulgens gratia. Reſidet in altera curia etthrono corrigens miſericordia. Reſidetin tertia curia ⁊ throno damnās iuſticiade qͣ per apoſtolū. Horrendū eſt inciderein manus dei viuētis. ¶ Tradiderat homines om̄es in hanc mortis damnatōeꝫpreuaricator adam. nec erat qui de manuhac iudicātis dei poſſet eruere/ ſi non ſupra nature vires ⁊ merita/ cōſtituiſſet nōbis iuſtus iudex deus/ per ſacramentumreconciliatōnis vnigeniti filij ſui dei/ cūriam primā ⁊ alteram in quibus gratiam⁊ miſericordiā iudices collocauit inthronizans quando factus eſt nobis a deo ſapientia ⁊ iuſticia; ſanctificatio et redemptio. Quādo preterea datum eſt homini
bus damnatis in curia iuſticie eam quaſi grauaminis illatricē poſſe declīare appellando ad ſuꝑiores curias gratie ⁊ miſericordie/ quoniaꝫ ſuꝑexaltat miſericordia iudicium. fitqꝫ vt vbi abundauit delictum ſuꝑabundet ⁊ gratia/ quod philoſophia nō cognouit. ¶ Honicus. ¶ Incipio volucer grauioribus qͣꝫ antea ſcrupulis vrgeri / vt omittam queſtiōes interimmultiplices/ ex tuis habentes dictis ortūde fide philoſophorū ⁊ aliorum quo pacto ſaluati ſint aliqui ſub nature ſola legeTradit itaqꝫ philoſophia vix ꝑſcrutabilem diuine prouidentie viuacitatem. preſertim dum ad eam confertur humani libertas arbitrij / cum certa precognitionefuturorum Sed ecce ſuꝑaddit theologiadifficultatem in immēſum minus inueſtigabilem/ neqꝫ comprehēſibilem. dumquoſdam ex hominibꝰ recipit iudicādosin curia gratie vel miſericordie ⁊ et̓ne beatitudinis ꝑticipes facit. Alios vero multo plures damnat in eternū ſua iuſticie ſeueritas/ dicente eo. Multi vocati; paucivero electi. Mirum autē ſi quis in hac recogitatōne conſtitutus nō perturbetur ⁊totus horrore tabeſcat/ qualiter abſcondita non eſt conſolatō ab oculis ſuis (iuxta ſcripture verbum) dum ita deus interfratres diuidit ¶ Uolucer. ¶ Fatendumeſt in primis Monice: ꝙ hec cōſideratioiudiciorum dei qui terribilis eſt in conſilijs ſuper filios hominū/ ſi cum ſuperba curioſitate recenſeatur/ p̄cipitat in illam ſapientis damnatiōem. Qui ſcrutator eſt maieſtatꝭ opprimet̉ a gloria/ exterminat omnē bone conſolatiōis virtutemdeniqꝫ in reprobam de deo deſperatōem/⁊ in odioſas rabidas ⁊ inſanas blaſphemias demergit ⁊ abſorbet. hoc in viatoribus aliquibus hoc in damnatis om̄ibus oꝑatur. ¶ At vero conſideratio talis ſi cum debita humilitate ⁊ reuerentiafidelis ⁊ pij cordis aſſumatur Si cum captiuatōne om̄is intellectus in obſequiūfidei reuoluat̉. nullam exiſtimat peregrinus noſter potiorem vel efficaciorem adconſecutōem legitime conſolatōnis viādiuinitus elargiri. Nonne ſenſerat hoc ꝓpheta dum ſuſpirans ait? Memor fui iudicioꝝ tuoꝝ a ſeculo domine/ ⁊ cōſolatꝰſum. Quā ꝯſolatōꝫ neſcio ſi vehemētiusexp̄ſſit alio loco is qͥ dixit. Et exl̓tauer̄t .i.
.S.
H