SermoIn die paraſceues
flagellorum ⁊ ſpinarum ⁊ magnitudinecrucis que in longitudine pedes quindecim. ⁊ latitudine decem. Ideo exeuntesin eum qui dicitur caluarie locus. ⁊ cumducerent eum ⁊ ita repente procedere n̄poſſet inuenerunt homine cyreneum nomine Symonem venientem de villa patrem Alexandri ⁊ Rufi. hunc conprehenderunt et angarriauerunt vt tolleretcrucem eius. Et impoſuerunt illi cruceꝫportare poſt xp̄m nō ex miſericordia moti ſed vt citius ad mortem peruenirent:Nec quis eſtimare debet illud eſſe contͣꝑfectionem xp̄i exiſtentis verus deus etverus homo. Tradiderat eniꝫ diuinitasxp̄i humanitatem ex toto infirmitatibushumanis ad patiendum nolens ſibi in aliquo ſuffragari quo ad pene alleuiacōneet ideo infirmitatis humane condicō expoſcebat vt homo xp̄s ſic tota nocte fatigatus ⁊ cruoris effuſione debilitatus.ſub tanto pondere deficeret. Nec miruꝫcum in minore labore alias fatigatus puta itineris ſederit pro refocillatione virium ſupra fontem. Ioh̓. iiij. Hic primonunciatum fuit beate Marie virgini. q̄tunc fuit ī domo marie magdalene vt volunt potiores doctores xp̄m filium ſuuꝫeſſe condemnatuꝫ ad mortem. Cū quāto autem cordis dolore et animi perturbatione hunc nunciuꝫ receperit perpendere poteſt quelibet fidelis mater. Nec tamen aliquod indecens ſue pudicicie velvirginitati derogans conmiſit. Nec verūeſt illud fabuloſum quo virgini glorioſeiniuriari impie videtur virginem cucuriſſe ad ſimilitudinem inſanientis mulierꝭ.hinc inde de domo ad domum. ad quasxp̄us ducebatur ac in ſignum anguſtiarūſuarum crines euulſiſſe ac per rimas proſpexiſſe. et manibus deproſis lamentabiliter planxiſſe ⁊ plura alia que omnia falſa ⁊ friuola ſunt. Racio alias multe mulieres perfectiores fuiſſēt beata virgine.
ſcilicet Sophia ſeptem filiorum mater.et qͣꝫplures alie. Sed cum tres ſunt modi plangendi. Quidam nimis doloremexprimunt in opere exteriori Sicut hely.primo Re. iiij. qui audito captam archādomum ⁊ duos filios cecidit retrorſumet confractis ceruicibꝰ expirauit. Quidānihil moleſtum patiuntur tamen propt̓quandam honeſtatem dolorem ſimulātbeſtiali quodam clamore vt iuuencule demorte virorum deformium ⁊ vetulorūSed vterqꝫ ſe fruſtra affligit. ¶ Primisabſqꝫ inordinato motu bene ab omnibꝰſibi crederetur. Secundis qͣꝫto magis inſanierint tāto minor fides adhibetur. Idcirco tercium modum valde humanum.mater virgo adinuenit. que cum amarūdolorem in corde guſtauerit nihil tamenfedum aut indecens geſſit nequaqͣꝫ obliuiſcens fidei catholice ⁊ virginalis pudicicie. Fides enim quam habuit et in eaſola permanſit de reſurrectione filij ſui etdolorem inconparabilem ſic temperauitne indiſciplinatum quid committeret. etOrigenes in quodam ſermone de paſſion dicit. Omnis beate virginis dolor īxp̄i paſſione conceptus ſic intra ſue anime clauſtra detinebat vt nec minime impatiencie aut inordinationis ſigno exterius ſe proderet niſi inquantum lacrimarūeffluxio oculi matermi impetuoſam anxietatem indicabat. Unde maximam conpaſſionem cum xp̄o habuit. ¶Hunc exitum et hanc proceſſionem lamentabilem Bernardus deſcribit dicēsCum inquit chriſtus ſic duceretur. factus eſt concurſus populorum poſt ipſuꝫſicut quando fures ⁊ malicioſi ducunturad mortem. Alij ibant ridentes. Alij illudentes. Alij lutum ſuper benedictumcaput eius proijcientēs et in faciem. ſi ante ſe reſpexit vidit lutum ſuper ſe proijcientem. Si ſupra vidit patibulum humero ſuo impoſitum eum valde opprimēs.
ijggͣ