Feria ſexta poſt diem̄ cinerū Sermo.
huius textus nota quomodo antiquitusiudei rabini vel phariſei qui non curabātde gloria celeſti ſed de gloria temporali.et terreſtri. Ideo quicquid faciebant totum faciebant ſolum coram hominibus.Et quando debebant dare elemoſinas.primo preconizabatur per ciuitatem ⁊cͣ.et ip̄i ſequebantur precōnem vt a populo audirent laudes dicendo. O qͣꝫ piuseſt iſte et delectabantur in iſtis laudibusEcce vana gloria. Ideo de ipſis dicitchriſtus. Amen dico vobis receperuntmercedem ſuam Sic perditur illud maguum ſalariū quod deus promittit perſonis miſericordie dicendo. Beati miſericordes quoniam ipſi miſericordiam conſequentur. Mathei quinto Quando anima que ex vana gloria fecit elemoſināvel alia bona venit ad iudiciū coram xp̄oſtatim remittitur ipſa ad infernum dicendo ꝙ iam hic recepit mercedem ſuam. ſidic̄atur ergo quemadmodum tenebimꝰin dando elemoſinas. Hoc oſtendit chriſtus dicendo. Te autem faciente elemoſinam neſciat ſiniſtra tua quid facit dextratua. ¶Nota hic tres morales expoſitiones. Prima manus dicuntur diuicietemporales. Racio quia ſicut manibusfacimus omnia opera. Unde dicit philoſophus ꝙ manus eſt organum organorum. Ita cum diuicijs homo facit omnianegoda. Manus dextra eſt pecunia debono iuſto congregata ſcilicet de laboribus proprijs vel poſſeſſionibus acquiſita. Manus ſinſtra eſt pecunia de maloſiue iniuſte acquiſita vel congregata ſcilicet de furto. vſura. rapina. ſymonia. ⁊ ſimilibus. Unde circa hoc Salomon. Leua eius ſub capite meo et dextra eius amplexabitur me. Canticorum ſecundo.De ſiniſtra autem dicitur fieri reſtitucioet de dextra facienda eſt elemoſina Ideodicit. Te autem faciente elemoſinam neſciat ſiniſtra tua quid faciat dextra tua ⁊c̄
Ideo do vobis vtile conſilium ꝙ in taxia veſtra ſiue burſa faciatis medium ⁊ pecunia de bono iuſto ponatur in vna parte et de malo iuſto ponatur in alia parte.Quia quando ſimul ponitur reſtitutioobliuioni traditur et per illud medium reducitur ad memoriam. et tunc ſcietis dequa manu facitis elemoſinam. et de quareſtitutionem. Et ẜm iſtum intellectumdicebat Thobias filio ſuo. Fili mi de ſubſtancia tua. non aliena fac elemoſinam ⁊noli auertere faciem tuam ab vllo paupere. Thobie quarto. ¶ Secunda expoſitio eſt ex parte intentionis dandi elemoſinam. Dicitur manus dextra quando intentio eſt recta. Quādo elemoſinadatur ſolo amore ⁊ honore dei qui nobisfecit tot elemoſinas ſcilicet creando prouidendo ⁊ theſauro ſui ſanguinis redimēdo. Iſta intencio dicitur manus dextra.vel cogitando dabo modo iſtam elemoſinam vt quando ego petam elemoſinaꝫad portā paradiſi deꝰ det tibi vnū fruſtūglorie ſue. Iſta eſt ergo intencio recta.Caue ergo ne ſiniſtra intentione ſcilicetlaudis vane glorie. facias elemoſinam.ne ſciat ſiniſtra tua ſolicet intencio vaneglorie. Multa enim opera et magna perduntur ſiniſtra intentione. ¶ Terciaexpoſicio modus dandi elemoſinam quipoteſt eſſe bonus vel malus dicitur eſſemanus dextra vel ſiniſtra. Bonus modꝰdandi elemoſinam eſt quando elemoſina que eſt opus pietatis datur cum pietate benignitate et ex pura caritate tuncenim datur cum dextra. Quando veromalo modo ſicut panis cani. Uel quiafingunt ſe non audire pauperem vel cumindignatione ex in oportunitate petentistunc datur cum ſiniſtra. Ideo dicit textus Te autem faciente elemoſinam ⁊cͣ.Ideo ſeruandum eſt conſilium apoſtolidicentis. Unuſquiſqꝫ prout deſtinauitin corde ſuo ſcilicet dare elemoſinam nō
r iiij