Sermo
Ego vero quicquid illud eſt quod in mede huiuſmodi experiri donatū eſt: corameloqui non verebor. Nam ⁊ ſi vile forſitācum fuerit auditū ⁊ deſpicabile videaturnon mea refert. quia qui ſpiritualis eſt nōme deſpiciet. qui minus. non me intelligꝫAttamen ſi in aliū iſtud ſermonē ſeruauero: forte nō deerunt qui edificētur in his:que exoratus interim dominꝰ inſpirabit:ſponſus eccleſie Ieſus chriſtus dominꝰnoſter qui eſt ſuper omnia deꝰ bn̄dictꝰ inſecula Amen.Sermo. lxxiiij.Euertere. inqͣALiquet non adeſſe quem reuocat: affuiſſe tamen. idqꝫ nō longe ante: quippe qui dū adhuc abiret: reuocari videtur. Intempeſtiua reuocatō magni vnius amoris. magni alteriꝰ amabilitatis indiciū eſt. Qui ſunt iſti charitatiscultores: amatorijqꝫ tam indefeſſi ſectatores negocij: quorū alterū proſequitur. alterā vrget tam iniquietus amor. Et mihiquidē vt memini mee promiſſionis incūbit aſſignare hunc locū verbo ⁊ anime: ſꝫad hoc vt digne vel aliquantiſper fiat: ip̄ius adiutorio verbi egere me fateor. ¶ Etcerte ſermo iſte decuerat magis expertummagiſqꝫ conſciū ſancti ⁊ archani amoris.ſed nō poſſum officio deeſſe meo: non veſtris omnino votis. Periculū meum video ⁊ non caueo. vos me cogitis. prorſuſcogitis ambulare in magnis ⁊ in mirabilibus ſuper me. Heu qͣꝫ vereor ne ſubindeaudiā. Quare tu enarras iuſticias meas:⁊ aſſumis ſacramentū meū per os tuum?Audite me tamē hominē qui loqui trepidat: ⁊ tacere nō poteſt. Excuſabit forſitanauſum trepidatio ip̄a mea: magis autē veſtra ſi ꝓuenerit edificatō. Et forte he lacrime pariter videbunt̉. Reuertere ait. Bene, abibat. reuocat̉. Quis mihi reſeret huius mutabilitatis ſacramentū? Quis mihi digne explicet ire ⁊ redire verbi? Nunquid leuitate vtit̉ ſponſus? Unde qͦ venire ſeu denuo ire queat̉ qͥ totū implet? Quēdeniqꝫ motū habere localē poſſit qui ſpiritus eſt? Aut quē poſtremo vel cuiuſcunqꝫ generis motū das illi qui deus ē? Eſtquippe om̄ino incōmutabilis. Ueꝝ hecqui poteſt capere capiat. Nos aūt ī expo-
ſitione ſacri myſticiqꝫ eloquij caute ⁊ ſimpliciter ambulantes. geramus morē ſcripture. que noſtris verbis ſapientiā in myſterio abſconditā loquitur noſtris affectibus dum deū figurat. inſinuat notis reꝝſenſibiliū ſimilitudinibus tanqͣꝫ quibuſdam vilioris materie poculis ea que precioſa ſunt. ignota ⁊ inuiſibilia dei. mentibus propinat humanis. Sequamur ꝓinde ⁊ nos eloquij caſti conſuetudinē: dicamuſqꝫ verbū dei deuꝫ ſponſum anime:prout vult venire ad animā ⁊ iterū dimittere eam: tm̄ vt ſenſu anime non verbi motu iſta fieri ſentiamuſ. Uerbi cauſa. cū ſentit gratiam agnoſcit p̄ſentiā. cū nō. abſentiam queritur. ⁊ rurſum preſentiā querit:dicens cū propheta. Exquiſiuit te faciesmea: faciē tuam domine requirā. Qui nirequirat? Neqꝫ enī ſubducto ſibi tā dulciſponſo interim aliquid aliud. nō dico deſiderare: ſꝫ nec cogitare libebit. Reſtat igitur vt abſentem ſtudioſe requirat: reuocetabeuntē. Ita ergo reuocat̉ verbū: ⁊ reuocatur deſiderio anime: ſed eius anime cuiſemel indulſerit ſuauitatē ſui. Nunqͥd nōdeſideriū vox? Et valida. Deniqꝫ deſideriū pauperū (inquit) exaudiuit dn̄s. Uerbo igit̉ abeūte. vna interim ⁊ ꝯtinua aīmevox. ꝯtinuū deſideriū eiꝰ: tanqͣꝫ vnū cōtinuūqꝫ reuertere donec veniat. Et nūc da Mmihi aīam quā frequēter verbū ſpōſus īuiſere ſoleat. cui familiaritas auſuꝫ. cui guſtus famē. cui ꝯtēptus oīm ociū dederit:⁊ ego huic incūctant̓ aſſigno vocē parit̓ ⁊nomē ſpōſe: nec ab ea penitꝰ locū qͥ in manibꝰ eſt cēſuerim alienū. Tal̓ nēpe inducitur loq̄ns. Quē enī reuocat: eiꝰ abſqꝫ dubio ꝓbat ſe meruiſſe pn̄tiā ⁊ ſi nō copiaꝫ.Alioqͥn nō reuocaſſꝫ illū: ſꝫ vocaſſꝫ. Porro reuocatōis v̓buꝫ reuertere eſt. Et forteiō ſubtraxit ſe qͦ auidiꝰ reuocaret̉: teneret̉fortiꝰ. Nā ⁊ aliqn̄ ſil̓abat ſe lōgiꝰ ire: n̄ qͥahͦ volebat: ſꝫ volebat audire. māe nobiſcūdn̄e qm̄ adueſꝑaſcit. Et rurſum alia viceſuꝑ mare ābulans. cū apl̓i nauigarēt ⁊ laborarēt ī remigādo. qͣſi volēs p̄terire eos:nec tūc quidē iſtud volebat: ſꝫ magꝭ ꝓbare fidē ⁊ elicere precē. Deniqꝫ. ſic̄ ait euangeliſta. turbati ſunt ⁊ clamauerūt: putantes fantaſma eſſe. Ergo iſtiuſmodi piā ſimulationē īmo ſalutarē diſpēſatiōeꝫ quātūc corꝑaliter v̓bū corpꝰ īterdū exhibuit: