Sermo
iugi impetu. ꝑpetis meatuſ melliflua ſempiterne diuinitatis archana. Deniqꝫ fluminis impetus letificat ciuitatem dei: ſedciuitatē cui dicitur. Sicut letantium omnium habitatio in te. Cū autem et nobisqui terram inhabitamus. ſpirare adiecerit: erit nō modo ſpirans ſed ⁊ aſpirans ꝙdilatato ſinu admittat ⁊ nos. Uel vt paulo altius repetamus. ⁊ diſſeramus latiusplaſmato homine d̓ limo terre. plaſmatorſicut vera narrat hiſtoria inſpirauit in faciem eius ſpiraculū vite: factus proindeilli dies inſpiranſ. Et ecce inuida nox callide impegit in diē hanc luce vtiqꝫ ſimulata. Nam dū quaſi ſplendidus lumen ſcientie pollicetur: īopinatas noue luci effudit praui tenebras conſilij: ⁊ primordijsoriginis noſtre tetrā damnoſe preuaricationis inuexit caliginē. Ue ve neſcieruntneqꝫ intellexerūt. in tenebris ambulāt: neſcientes. ponentes tenebras lucem. ⁊ lucētenebras. Deniqꝫ comedit de ligno mulier quod ſibi dederat ſerpens. quod vetuerat deus: deditqꝫ viro ſuo: ⁊ cepit illis qͣſide nouo dieſcere. Naꝫ ilico aperti ſūt oculi amborū ⁊ factus eſt dies conſpirās. inſpirantē extundens ⁊ ſubſtituens expirātem. Cōſpirauerunt ſiquidē ⁊ conuener̄tī vnū aduerſus dominū. ⁊ aduerſus chriſtum eius: ſerpētis aſtutia. mulieris blandicie: viri mollicies. Unde ⁊ loquebāturmutuo. dominꝰ ſcꝫ ⁊ chriſtus eius. EcceAdam factus eſt quaſi vnus ex nobiſ: qd̓ad vtriuſqꝫ iniuriā lactātibus ſe peccatoribus acquieuiſſet. In hac die naſcimurvniuerſi. Portamus deniqꝫ om̄s impreſſum nobis cauteriū cōſpirationis antiq̄Eua vtiqꝫ viuente in carne noſtra: cuiusper hereditariā cōcupiſcentiam ſerpensnoſtrū ſue factioni ſedula ſatagit ſollicitudine vendicare cōſenſum. Propterea (vtdixi huic diei maledixere ſancti. breuē optantes. ⁊ cito verti in tenebras. ꝙ ſit ꝯtentionis ⁊ cōtradictionis dies. dū non ceſſet in ea caro concupiſcere aduerſus ſpiritum. legiqꝫ mentis membroꝝ ꝯtraria lexrebellione infatigabili. aſſidue contradicat. Itaqꝫ dies expirās factus eſt. Extūcenim ⁊ deinceps quis eſt homo qui viuet⁊ non videbit mortē? Dicat pro ira quis?ego non minus ꝓ miſericordia putem: neelectos ſcꝫ propter quos omnia fiunt diu
defatiget moleſta contradictio qua captiui ducuntur ⁊ ip̄i in lege peccati: que eſt inmembris ipſoꝝ. Horrent nimirū egerrimeqꝫ ferunt turpem captiuitatē et triſtemcontentionē. Feſtinemus ꝓinde reſpirarea conſpiratione antiqua ⁊ iniqua: quoniam breues dies hominis ſunt. Ante ſaneexcipiat nos dies reſpirans: quam noxſuſpirans abſorbeat eterne caliginis tenebris exterioribus inuoluēdos. ¶ Querisin quo reſpiratio iſta? In eo ſi incipiat ſpiritus viciſſim cōcupiſcere aduerſus carnē. reſpiras. Si ſpiritu facta carnis mortificas: reſpiraſti. Si hanc cū vicijs ⁊ cōcupiſcētijs ſuis crucifigꝭ. reſpiraſti. Caſtigo (inquit) corpꝰ meū ⁊ in ẜuitutē redigo:ne forte cum alijs p̄dicauerim ipſe reprobus efficiar. Uox eſt reſpirantis: immoqui iam reſpirarat. Uade ⁊ tu fac̄ ſimiliter. vt te reſpiraſſe probes: vt diē denuoinſpirantē tibi noueris illuxiſſe. Nec noxmortꝭ preualebit aduerſus rediuiuū hūcdiem: magis autē in tenebris lucet: ⁊ tenebre eum nō comp̄henderūt. Interim nūcreor nec vita decedente cedere lumen vite.vt nemini congruētius qͣꝫ ſic mortuo aſſignādam cenſeam vocē illaꝫ: ⁊ nox illuminatio mea in delicijs meis. Quid ni clarius videat nube: vel potius fece corporiseuolutus? Erit ſine dubio vinculis ſolutus corporeis inter mortuos liber: ⁊ intercecos videns. Nā quēadmodū olim omni oculo caligante ꝑ vniuerſam egyptumſolus ī medijs tenebris clare videbat populus videns deū. id eſt. populus iſrael.dicente ſcriptura. quia vbicūqꝫ iſrael eratlux erat. ſic inter filios tenebraruꝫ in tetramortis caligine fulgebūt iuſti. et videbūteo vtiqꝫ clarius quo exuti corporum vmbris. Nā ⁊ hi qui ante non reſpiraueruntnec enim queſierūt inſpirantis diei lumē⁊ ſol iuſticie non ortus eſt eis? Hi (inqͣm)ibunt de tenebris in tenebras denſiores.vt qui in tenebris ſunt. tenebreſcāt adhuc:⁊ qui vident videant magis. Ubi non īconueniēter forſitan adducetur etiam ſermo domini quē dixit. quia habenti dabitur. ⁊ abundabit: ei aūt qui non habet. etquod videtur habere auferet̉ ab eo. Ita ē⁊ addit̉ in morte videntibus: ⁊ nō videntibus demitur. Quo enim hi minꝰ et minus. eo illi magis magiſqꝫ vident. donec