Druckschrift 
1 (1482) Generalis discursus ī sūmā
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ni vt manifeſtet ſe: boni ſummi vt ſumme ſe manifeſtet. Et iterum ſummi boni eſt vt ſumme ſe ab eternomanifeſtet. ſi ergo multitudo creaturaruꝫ facit ad eiꝰbonitatis manifeſtationeꝫ. videtur debuit eſſe multitudo creaturarum ab eterno. Item Anſelmus inmonolo. Intelligere dei eſt ſuum dicere. ſed ſuum dicere eſt facere creaturas. dixit enim facta ſunt: ſicut dicit Auguſtinus in libro confeſſionum. ergo ſuum intelligere eſt facere creaturas. ſed ab eterno intelligit.ergo ab eterno facit creaturas. Itē nihil eſt ſua mutatio. ponatur ergo aliqua creatura in eſſe educat̉:ipſa non eſt ſua mutatio. Gicatur ergo. a. mutatio ipſius. b. tunc querit de. b: b. eſt: creatura eſt. non ergo eſt ab eterno. ergo non eſt ſua mutatio per quaꝫ exeunt in eſſe. Dicantur illa. c. ſimiliter quero de illa.ita videtur contingat abire in infinitum. Non eniꝫpoteſt ibi aſſignari reflexio. vt dicatur: etſi idemeſt mutatio ſuipſius: tamen vnum eſt mutatio alteriꝰ econuerſo. Item creatio actio non fit ab eterno.ſed eſſe eternum fuit ab eterno. igitur creatio actio nō̄eſt eternum. ergo non eſt deus. Cōtra. creatio actio creatio paſſio ſunt correlatiua: ſed correlatiua nonſunt in eodeꝫ. ergo ſi creatio paſſio eſt in creatura: creatio actio non erit in creatura: ſed eſt in creatura velin deo. ergo in deo: idem eſt deus. Item creatioactio: actio eſt non niſi dei. ſed actio dei in deo eſt:idem quaſi deus. Sunt etiam rationes philoſophorum quibus probatur creaturas eſſe ab eterno: quarum vnam ponit Auguſtinus in duodecimo de ciuitate dei. ita dicens: Arguunt philoſophi bonitasdei vacua nunꝙͣ fuiſſe credenda eſt. vt ſic inciperet operari quaſi penituerit eum priorum vacationis. ideoneceſſe eſt inqͣtum eadem ſemper repeti. Item lucitemporali aliquid eſt contemporaneum quod non eſtidem cum illa. aut ergo ſimiliter luci eterne erit aliquid coeternum quod non erit idem cum illa. aut quare non. Item Auguſtinus in vndecimo confeſſionum. Si exortum eſt in dei ſubſtantia aliquid quodprius non erat. non veraciter dicitur eterna illa ſubſtantia. Si autem voluntas dei ſempiterna erat vt eſſet creatura: cur non ſempiterna eſt creatura? Itemobijciunt philoſophi ſumentes rationem ex natura motus. Nam motus celi aut eſt eternus aut non. ſi non:fuit ergo factꝰ: fuit ergo poſſibilis moueri poſtea motus. ergo fuit eductio de potentia in actum. ſed huiuſmodi eductio eſt motus. fuit ergo motus ante illū motum. De illo alio ſimiliter poteſt queri. vtrum fuerit factus aut eternus. ſic aut erit abire in infinitumaut ſtabitur alicui ad vnum motum qui ſit eternus. hqua ratione poteſt ſtare in alio: in motu celi. ex quovidetur motus celi ſit eternus. Item eſt alia ratio ex parte materie generabilium corruptibilium.aut enim ipſa eſt ingenerabilis incorruptibilis. autgenerabilis corruptibilis. Si fuit generata: ergo exmateria preiacente ſiue precedente. ergo fuit materiaante illam. ſimiliter poteſt queri de illa. aut ergo eſt irein infinitum: aut erit ponere aliquam materiam ingenerabileꝫ. ſed ſicut poteſt poni alia: ſic prima. Itēalia ratio ex parte motiui. oportet enim dicere ſemper fuit. ita ſi idem ad idem ſimiliter ſe habens: natum eſt idem facere: ſemper fuit motus contra materiam: ita ſemper mundus. Item a parte temporis ſic obijcitur. tempus aliquando incepit: aut.Si non incepit: ergo eſt eternum. Si incepit: ergonon eſſet prius aliquando incepit. iſtud aliquandoillud incepit rationem temporis dicunt. ergo ſi tempus quod incepit nondum erat: fuit ergo tempus ante tempus. non ergo fuit cogitare quando non fuit tempus. nec ſimiliter quando deſinat. eſt ergo eternum. ſi tempus: motus. ſi motus: res inferiores.

Item a parte motoris obijcitur ſic. Motor eſt infinite potentie ſimplicis inuariabilis eſſentie voluntatis. talis autem potentie infinitus eſt actus. ergoerit actus illius infinitus. dicitur enim: quod aliquādo mouerit non ſemper mouit aut mouebit; tūc ſi motor voluntarius qui prius non mouebat poſtmodummouit: indiguit aliquo expergefaciente: vel prius habuit aliquod impedimentum vel prohibens vel retardans. videtur in deo ſit aliquod iſtorum ponere vel motus ſit eternus. Reſponſio. mundum eſſe abeterno ſiue ſine principio eſt impoſſibile. quia eſſe eternum ſiue eſſe ſine principio durationis: repugnatcreature ſiue eius quod eſt eſſe a deo in diuerſitate ſubſtantie. Intentione enim creature inꝙͣtum huiuſmodi eſt eſſe ab alio de nihilo. Et ſic de intentione creature eſt habere eſſe poſt non eſſe. ita habere principium ſue durationis. Cum ergo conſtet mundumcreata eſſe creaturas vel entia a deo in diuerſitate ſubſtantie: impoſſibile erit mundum creata eſſe eterna: vel non habere principium ſue durationis. Eſtigitur hic ordo rerum. eſt enim aliquid quod proceditab alio in idemptitate ſubſtantie: eſt coeternum illi.ſed non eiuſdeꝫ ꝑſonalitatis ſicut filiꝰ vel ſpūſſct̄s ē coeternꝰ pr̄i. ē aliquid quod ꝓcedit non conſubſtantiale. eſt eiuſdeꝫ perſonalitatis cum illo a quo procedit: nec eſt coeternum illi. talis eſt omnis creatura reſpectu dei. prima ergo proceſſio facit vnam diſtinctionem tm̄. ſcilicet in perſonalitate. ſecunda v̓o duplicem. ſcilicet in perſonalitate duratione. Ad primum ergo quod obijcitur reſpondendum eſt. eſſentialiter eternalitas dicatur de eternis: neceſſe eſt vtprocedat ab eterno conſubſtantiale illi ſit eternum.quia quod eſſentiale eſt: dicitur de his quorum eſt eadem eſſentia. Eternitas autem eſſentialis dicitur:ideo de vtroqꝫ diceretur. propter hoc non poteſt poni illud membrum predicte diuiſionis. aliquid ſitprocedens ab eterno conſubſtantiale non eternum.Similiter aliud membrum non poteſt poni. ſcilicetaliquid procedat ab eterno differens in ſubſtantiaeternum. Si enim differens eſt in ſubſtantia a creatore: oportet ſit creatura. ita habeat eſſe poſt noneſſe principium ſue durationis. Ad ſecundū quodobijcitur de pede veſtigio in puluere. dicendum eſtnon eſt ſimile comparatione mundi architipi ſenſibilis: ẜm ordinem prioritatis. Cum enim dicat Auguſtinus duodecimo confeſſionum. aliquid diciturprius alio quatuor modis. Primo modo dicitur priꝰorigine. vt ſonus cantu. Secundo dicitur prius tempore. vt flos prior fructu. Tercio dignitate. vt fructus flore. Quarto modo prius eternitate ſiue immenſitate. vt deus ante omnia. Pes auteꝫ in puluere ſolaorigine vel natura precedit veſtigiū: .. ideo nihilhibet illa eſſe ſimul duratione. Mundus autem architipus precedit ſenſibile: natura ſiue origine eternitate. hoc eſt durationis immenſitate. ideo impoſſibile eſt mundum ſenſibilem coequari mūdo architip̄o in duratione. quia immenſo nihil equale autcomparabile inuenitur. vnde Auguſtinus in vndecimo de ciuitate dei. Illud temporis ſpacium quod abaliquo initio progreditur aliquo termino coerceturmagnitudine quacunqꝫ tendatur: comparatum illiquod initium non habet. neſcio vtruꝫ pro minimo autpro nullo reputandum eſt. Ad tercium reſpondendum. potentia ſcientia voluntas faciendi munduꝫfuerunt in deo ẜm Auguſtinum in libro confeſſionuꝫ.tamen ꝙͣuis in eo eſſet ab eterno voluntas vt mundusfieret: non tamen erat voluntas vt fieret ab eterno:ſed tunc quando factus eſt. Non ergo fuit mutataeius voluntasquia ſemper fuit vt fieret quando factus eſt. Ad quartum v̓o dicendum eſt. ſicut