Druckschrift 
Rationale divinorum officiorum
Seite
XXXVIIIv
Einzelbild herunterladen
 

Et nunc ſcio vere. et cetera. Et alij quidem ſecundum aliquas eccleſias. Et eſt notandum. quodquando introitus de pſalmo ſumit̉ Si primus verſus pſalmi ſit introitus. aliquis de ſequentibusverſibus eiuſdem pſalmi erit verſus illius introitus. ſicut patet in introitu tercie ferie prime ebdomade quadrageſime. qui incipit. Domine refugium. verſus enim eſt. Priuſquam montesfierent. Si vero non primus verſus pſal̓mi.ſed aliquis alius de ſequentibus ſit introitus.tunc primus verſus pſalmi erit verſus ipſius introitus. vt ecce in natali eſt introitus. Dominus dixit ad me. et cetera. verſus vero eſt. Quare fremuerunt gentes et populi meditati ſunt inania. Et in feſto Innocentum. introitus eſt. Exore infancium et lactantium perfeciſti laudem etcetera. verſus eſt. Domine dominus noſter. et cetera. Et ſic de alijs. quod fit ad ſignificandumvnionem et connexitatem capitis et membrorum Rurſus verſus quandoqꝫ eſt duplex quandoqꝫ vnus. quandoqꝫ dimidius. De quo dicetur in ſexta parte ſub ſabbato tercie ebdomadequadrageſime. Dum autem introitus caniturnon ſedetur quoniam ad opus et preconium chriſti introitus refertur. vt predeſtinati ad verumIn quibuſdam eccultum dei vocentur.cleſijs tropi dicuntur pro pſalmis ex inſtitutione Gregorij pape. ad maius gaudium de chriſti aduentu repreſentandum. Eſt autem proprietropus quidam verſiculus qui in precipuis feſtiuitatibus cantatur immediate ante introitumſi quoddam preambulum et continuatio ipſiusintroitus. vt verbi gratia. In feſto natiuitatisante introitum illum. Puer natus eſt nobis etcetera. precedit tropus iſte. Ecce adeſt. De quoprophete cecinerunt dicentes. Puer natus eſtnobis et cetera. Habuit autem tropus originema lege. Legitur enim numeri decimo. quoddumeleuaretur arca cantabatur. Exurge domine.Gum vero deportabatur. cantabatur Reuertere domine ad multitudinem exercitus. Et dicitur tropus a tropos. quod eſt conuerſio. quoniam quedam ibi ſolent fleri conuerſiones ad introitum. .Vnde quandoqꝫ prius dicitur verſus. et poſt eieyſon. et inde etiam trophium dicitur zona. quia conuertitur ab vnibilico ad vnibilicum circumeundo. Poteſt etiam et aliter dici. quoniam introitus eſt laus eccleſie de iudeisconuerſis. Vnde tria continet videlicet Antiphonam Verſum et Gloria. et hoc propter tres ordines fidelium. qui fuerunt hebraice lingue. ſcilicet patriarche. prophete. et apoſtoli. Introitus ſiue antiphona eſt patriarcharum. verſus prophetarum. glorſa vero apoſtolorum. antiphone repeticio eſt predicationis ydemptitas et confirmatio. quaſi quod longeprius patriarcha geſtibus figurauit. propheta predixit. apoſtoluseuangellzauit. Ad quam etiam conuerſionemtandam ſolennes tropi alicul inſeruntur. qui ſuntlaudes ad introitum conuertibiles. Nam tro-

pos grece conuerſio dicitur latine vt premiſſū eſt De acceſſu ſacerdotis ac pontificis.ad altare. et de proceſſioneVm introitus canitur pontifex ſeu ſacerdos paratus et ſacris indumentisornatus de ſacra ede egreditur. ad altare accedit. ſignificans quod chriſtus expectatio gentium carne ſacroſancta aſſumpta ex virginis carne incorrupta de ſecretohabitaculo celorum egreſſus eſt in mundum velde ſecreta ede. videlicet de virginali vtero egreſſus eſt tanquam ſponſus de thalamo ſuo.Porro epiſcopus ſiue ſacerdos egrediens.procedit inter duos. videlicet inter vnum preſbiterum et diaconum. quem antecedit ſubdyaconus euangelij cōdicem clauſum gerens. Illumprecedunt duo ceroferarij. quos etiam precedit ferens thuribulum cum incenſo. Demūepiſcopus vel ſacerdos ad altare perueniens. mitram deponit. confeſſionem facit. cōdicem apperit et oſculatur apertum. Sacerdos itaqꝫ ſeuepiſcopus illum magnum repreſentat ſacerdotem. ſcilicet chriſtum. de quo ait apoſtolus Chriſtus aſſiſtens pontifex futurorum bonorum. etcetera. Sacerdos et leuita. illum deducenteslegem et prophetiam deſignant. ſecundum illudquod ipſe dominus propoſuit in parabola Sauciati. quia ſacerdos quidam deſcendit eadem viaet viſo illo preterijt ſimiliter et leuita Moyſes quoqꝫ et Belias in figura legis et prophecie apparuerunt in monte cum chriſto loquentesSacerdos ergo et leuita deducunt epiſcopum. quia lex et prophetia chriſtum annunciauerunt et promiſerunt. Vnde moyſes inquit.Prophetam fuſcitabit vobis deus de fratribus veſtris. ipſum tanquam me audietis. Itemyſaias. Ecce veniet propheta magnus et ipſeVel epiſcopus ſeurenouabit hieruſalem.ſacerdos inter duos exiſtens. ſignificat chriſtum inter duo teſtamenta. ipſe enim a duobus teſtamentis mundo per prophetas et apoſtolos predicatur. quia vero ille in mundum venturus premiſit. prophetas. ſapientes et ſcribasIn locum ſcribarum premittit pontifex ſeu ſacerdos ſubdyaconum portantem ſcripturas. qui ſapiens ſit dominica diſponere vaſa. Quandoqꝫ vero archidyaconus et ſacerdos pontificem deducunt. quem immediate dyaconus et ſubdya conus antecedunt. qui ſignificāt apoſtolos et diſcipulos quos chriſtus mſſit ante faciem ſuam.et adhuc quotidie mittūtur predicatores et prelati eccleſie preparare viā domino ſpiritualiterante faciem ſuam. Adhuc ſubdyaconus antecedens ſignificat iohānem baptiſtam qui preceſſitinſpiritu virtute helie p̄parare domino plebemperfectam. fert ante pontificem cōdicem euangelij. quia iohannes antechriſtum predicacionem