Druckschrift 
Rationale divinorum officiorum
Seite
XXXVIIIr
Einzelbild herunterladen
 

xxxviij

Tercia eſt quia in eccleſijs aſpe̓rgimur qua hicagitur. Quarta aqua baptiſmi. de qua dicetur inſexta parte ſub ſabbato ſancto. et hac ſolebāt homines aſpergi poſtquam criſmaretur. Et adhucfit in quibuſdam locis. ſed hodie interdictum ē.Putabant enim ſe iterum a peccatis huius aqueaſperſione mundari. Cum tamen conſtet nullumbis baptiſari poſſe. quia vero maius dignum trahit ad ſeminus dignum ideo ſi aqua non benedicta admiſceatur benedicte. efficitur benedicta. De officio ſeu introitu miſſe. RMintroitu prima ꝑs miſſe incipit. Sciendum autem. ſancti patres et prophete antichriſti aduentum ſuſpirantes preconantes: premiſerunt deſideria. opera. laudes preces. que ſingula figurantur in miſſa. Introltus nanqꝫ ſcilicet ipſa antiphona vaticinia prophetarum et ſanctorum patrumdeſiderium cum preconijs filij dei aduentum et incarnationem dei expectantium exprimit. In cuiꝰrei ſignum. in prima dominica aduentus cantat eccleſia introitum Ad te leuaui. Chorus igitur pſallentium clericorum. qui ſignificat chorum prophetarum et multitudinem ſanctorumchriſti aduentum expectancium. animam ſuamdilatat et introitum in ſubilo cantat. quoniamprophete. patriarche. reges. et ſacerdotes.omneſqꝫ ficeles. aduentum chriſti cum deſiderio expectabant clamantes et implorantes. Emitte agnum domine dominatorem terre. etcetera Item. Veni domine et noli tardare. et cetera. Hinc etiam ille Simeon iuſtus et ſenex benedixit dicens Nunc dlmnittis ſeruum tuum domineſecundum verbum tuum. ⁊cͣ. Quia viderunt oculi mei ſalutare tuum. ⁊cͣ. Et apoſtolus. Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis. et non viderunt. et cetera. Ex eorum ergo perſona cantatur introitus. per quos chriſtus introiuit in mundum. Iuxta illud apoſtoli. Et cumintroduxit primogenitum in orbem terre. et adorent eum omnes angeli dei. Sequitur verſiculus pſalmiſticus ſiue pſalmus. qui vlſionemad operacionem notat Dicitur etiam verſus quiaper eum reuertimur ad introitum. ſignificansopera et vaticinia. Conſequenter ex inſtitutione Damiaſi pape dicitur Gloria patri et filio et ſpiritui ſancto. et cetera. quod ſignificatlaudem. quia poſt operationem danda eſt gloria. vt oſtendatur patrem et filiū ſpiritum ſanctum habere equalem gloriam et coeternā maieſtatem. In principio et nunc et ſemper. et in ſecula ſeculorum. id eſt in preſenti. preterito et futuro temporibus. Interpoſitio autem Glorie. inter primam cantacionem introitus et ipſius repeticionem. deſignat captationem beniuolentie. vt enim quod expectabant facilius obtinerent. ad totam trinitatem cordis et vocis

glorificationem cla̓mabant dicentes Oſtende nobis domine miſericordiam tuam. et ſalutare tuūda nobis. qui ſedes ſuper cherubin apparere coram effra. b. et. ma. quorum tandem clamorem ſpiritus ſanctus exaudiens. vnxit eum oleoleticie pre conſortibus ſuis. Et ad euangelizandum pauperibus deſtinauit. ſicut ipſe dei filiusper prophetam teſtatur dicens. Spiritus domini ſuper me. eo vnxit me. euangelizare pauperibus miſit me. Deinde antiphona ipſa ſeuintroitus repetitur. vt deſiderium ant quorumpatrum ſeu iteratio et multiplicatio ſuſpiclorum et clamoris ipſorum euidentius exprimatur. Vnde propheta. Manda remanda. expecta et reexpecta Aodicum ibi et modicum ibi.ſi moram fecerit. expecta eum. quia veniens veniet et non tardabit. Hoc autem deſiderium antiquorum non ſemper repreſentat introitus intellectu littere ſed iubilo cantilene. Verumi indiebus profeſtis bis introitus cantatur in laudem diuine et humane nature. que in perſona filij ſunt vnite. In quibuſdam vero eccleſijs et precipuis feſtiuitatibus. triplicatur in laudem et honorem trinitatis. quaſi tripudiemus ei: In cuius memoriam miſſam cantamus. et dicitur ſemel cum gloria patri ad laudem incarnationisQuandoqꝫ autem inchoatur voce dimiſſa. adnotandum humilitatem. ſubſequenter alta voce repetitur. que vocis exultacio ſignificat excitationem a ſompno peccati. quam vox ſuppreſſa demonſtrat. iuxta illud apoſtoli. Hora iam eſtnos de ſompno ſurgere. Poteſt etiam et aliter dici. prout de inuitatorio in ſexta parte ſubnocturnis dicetur. ſemper tamen integre repetitur. vt perfectio leticle denotetur. Quedam vero eccleſie dicunt introitum. Primo perfecte quia eccleſia deum laude perfecta laudat.Secundo imperfecte. quia imperfecta eſt omnislaus vie. Tercio perfecte. quia perfecta eſt lauspatrie. Dicitur autem introitus. eo duni illecanitur ſacerdos miniſtraturus ad altare intratſeu quia per illam antiphonam ad officium intratur. quia etiam vocatur officium. quaſi efficiumprout dicetur in prohemio quinte partis. Celeſtinus papa ſtatuit. vt pſal. dd̓. centum quinquaginta. ad introitum miſſe ante ſacrificiumantiphonatum canerentur quod antea non fiebat. ſed epiſtola pauli tantum et euangelium legebantur. vt poſtea miſſa celebrabatur. De lilis ergo pſalmis excepti ſunt omnes introitus regulares. gradualia. offertoria. et communiones. que cum medulatione primo ceperunt admiſſam in eccleſia romana cantari. Gregorius enim introitum miſſe cum cantu ordinauit.et vnum verſum illo pſalmo qui cantabatur retinuit. Irregulares vero introitus ſunt qui ſecundum varietates ſolennitatum inſtituti ſūt. vtpuer natus eſt nobis. et cetera. Splritus dominirepleuit orbem terrarum. et cetera. Et hi habentverſus de pſalmo. preterquam illi. Viri galilel