euangelium inchoauit dicens. Penitentlam agite. appropinquabit enim regnum celorum.Dyaconus vero repreſentat prophetas. qui annunciauerunt futuram ex euangelio vitam.¶ Ceterum epiſcopus ideo ſequitur euangelium ad notādum ꝙ debet ſemper illud et intueri. ⁊ in mente habere. et ante illum portatur.quia per doctrinam euangelij ad chriſtū vitamvia preparatur. Poteſt etiam dici. ꝙ per ſubdiaconum librum ferentem. et per dyaconum euangelij preconem ſanctos noui teſtamenti. per librum vero euangelij. nouum intelligimus teſtamentum. Per ceropherarlos vero et thuriferarium. ſanctos qui preceſſerunt nouu̓m teſtamentum. et per duo cādelabra cum cereis ardentibus legem ⁊ prophetiam. que chriſtū mūdi lucem nunciabant commemoramus Sine igne enim non debet ſacrificari. Iuxta illud leuitici ſexto capitulo. Ignis in altari meo ſemperardebit. Quid lumen huius ſignificet. etde candelabris. dictum eſt in prima parte ſub titulo de picturis. Cerei feruntur ſuper candelabra que fundamentum deſignant. vt ſuper fundamentum luceat coram hominibus lux predicatorum. Pulcre ergo candelabra dyaconuset ſubdyaconus ante euangelium precedunt.quia lex ⁊ prophete legem gratie preceſſerūt.In quibuſdam eccleſijs ſunt tres cerei quorummedius ſignificat illum qui ait Vbicunqꝫ ſuntduo vel tres. et cetera. in alijs ſeptem. quia gratia ſeptiformi tota eccleſia illuminatur. De hocaliter ſub euāgelio dicetur. Thuriferarius vero teroferarios antecedit et alios. ad notandūꝙ thuris ſignificatio ſanctis vtriuſqꝫ teſtamenti communis eſt Per thuribulum autem corhumanum competenter notatur. quod debet eſſe apertum ſuperius ad ſuſcipſendum. et clauſūinferius ad retinendum. habens ignem caritatis ⁊ thus deuotionis. ſiue ſuauiſſime oracionis. ſeu bonorum exemplorum ſurſum tendenclum quod per funium inde reſultantem notat̉.Sicut enim thus in igne thuribili ſuauiter redolet ⁊ ſurſum aſcendit. ita opus bonum. vel oratio ex caritate vltra omīa thimiamata fragratAd hoc thuribulum cum incenſo corpus chriſti ſuauitatis odore plenum. carbones ſpiritumſanctum thus boni operis odorē deſignant. Dehoc etiam dicetur in quinta parte. ſub titulo delaudibus matutinis. et infra ſub titulo de thurificatione. ¶ Poſtquam ad altare ventumeſt. cerei qui preceſſerant pōſtponuntur. vtoſtendatur doctores fuiſſe ante natiuitatem ⁊poſt illuminantes. Candelabra vero manibusper acolitos tenentur donec kyrieleyſon incipiebatur. ad notandum ꝙ doctor debet exercereopere quod docet. quodqꝫ non debet rudem populum deſerere donec ſe at profiteri domine miſerere. Illo vero incepto deponuntur quandoqꝫ in pauimento. Tum quia poſt acta bona
opera humiliare et eſſe puluerem recognoſcere nos debemus. Tum quia doctores in bono opere et in predicatione ſe terrā eſſe cognoſceredebent. Sed dum officium inchoatur ſubleuaridebent. quia quiſqꝫ et precipue prelatus ſe erigere per bona opera debet. vt ceteri hoc videntes glorificent patrem qui eſt in celis. ¶ Adhūc pontifex ad altare perueniens niſtram deponit prout dictum eſt in tercia parte. ſub titulo de mitra. Deinde confeſſionem facit. intereavero dum cōfeſſio fit fudyaconus tenet librumeuāgeliorum clauſum ante faciēm eius a parteſiniſtra Stat quidam ad ſiniſtram. quoniam ip̄ein aliquibus tenet locum prophetarum quos ſepe in eccleſia legit. tenens librum ante oculospontificis. vt ille iugem memoriam habeat euāgelice predicationis qui clauſus tenetur. quoniam lex euāgelica clauſa in prophetis miſticeꝯtinetur. Confeſſione autem facta. ſacerdos librum aperit ⁊ oſculatur. prout ſubtitulo de oſculo altaris dicetur Sane ſecūdum Innocentium papā tercium. romanꝰ pontifex dū ſtaclonalis ſolennitas celebratur cum ſex ordinibusclericorum. de quibus in prohemio ſecunde partis dictū eſt a ſacrario ſiue a loco vbi ſe induitet parauit proceſſionaliter progreditur ad altare. deſignans ꝙ chriſtus exiuit a patre et venit in mundum. hic enim proceſſionis ordo generationis chriſti ſeriem repreſentat. quam matheus euangeliſta deſcribit. in qua ſex inueniūtur ordines perſonarum. a quibus ſecundū carnem chriſtus originem traxit ⁊ in mūdum proceſſit. videlicꝫ patriarche. prophete. reges. principes. paſtores et duces. Abraham patriachaDauid propheta. Salomon rex. Salomon princeps. Iudas paſtor. Zorobabel dux. Duo dyaconi pontificem deducentes ſignificant abraham et dauid. quibꝰ incarnatōnis chriſti factaeſt repromiſſio. Mā illi repromiſſum eſt. in ſemine tuo benedicentur omnes gētes. iſti vero pollicitum eſt. De fructu ventris tui ponam ſuperſedem tuam. propter quod euangeliſta figuraliter hos duos in generatione chriſti premiſit inquiens. Liber generationis domini noſtri iheſuchriſti filij dauid filij abraham. iſte ſunt due columne̓ quas vetus ille pacificus in veſtibulo tēpli poſuit ante hoſtium. quas ambit funiculusduodecim cubitorum. id eſt quos fides duodecim apoſtolorum amplectitur. De quarum medio chriſti oſtium credentibus aperitur. Quatuor autem miniſtri ſuper pontificē mapulā ferunt in ſumitatibus quatuor baculorum colligatā Et inde ipſi miniſtri manipularij nuncupātur. mapula illa que diuerſis figurata eſt imaginibus ſacram deſignat ſc ipturam. que multis ⁊ varijs inſignita eſt miſterijs Hec quatuorbacule ſuper pontificem portantur extenſa quiaſacra ſcriptura quatuor modis ſuper chriſtumfertur expoſita. videli. et hyſtorice. allegorice