liber.
paſſus fuit. ⁊ valde felix eſt qui etiam vnam dignepoteſt celebrare. nec poteſt quis duas miſſas cumvno vel vnam cum duobus ſacrificis celebrareSub vno tamen canone poſſunt plures hoſtie confici. Nam et preſbiter debet ſemper hoſtiam pro infirmis habere paratam. Poteſt quoqꝫ ſacerdosvnam miſſam cum ſacrifitio. et aliam ſiccam celebrare. Miſſa ſicca dicitur. quoniam ſi ſacerdos nonpoteſt conficere. quia forte iam celebrauit. vel obaliam cauſam poteſt accepta ſtola epiſtolam et euāgelium legere. et dicere orationem dominicam etdare benedictionem quinimo ſi ex deuotione non exſuperſtitione velit totum officium miſſe ſine ſacrificio dicere. accipiat omnes veſtes ſacerdotales etmiſſam ſuo ordine celebret vſqꝫ ad finem offerende dimittens ſecretam. que ad ſacrificium pertinet. prefationem vero dicere poteſt. licet in ea vſdeantur angeli inuocari ad confectionem corporis et ſanguinis chriſti. de canone vero nichil dicatſed orationem dominicam non pretermittat. et queibi ſequuntur ſub ſilentio dicenda non dicat. calicem vel hoſtiam non habeat. nec de hijs que ſupercalicem ſeu eucariſtiam dicuntur. vel fiunt aliquid dicat vel faciat. poteſt etiam dicere. pax doniini ſit ſemper vo. ⁊cͣ. et exinde miſſe officium ſuoordine peragat. melius eſt tamen talia omittere.Verum quidam incipiunt miſſam de die celebrantes illam ſuo ordine vſqꝫ ad offerendam. poſtea incipiunt aliam miſſam et eam cantant vſqꝫ ad eundem locum. et idem faciunt pluries ſi volunt. etincepta miſſa viuorum incipiunt quandoqꝫ miſſammortuorum eam proſequentes vſqꝫ ad eundem locum. et exinde procedentes dicunt tot ſecretellasquot miſſas inceperunt. ſemel tamen canonem dicentes et conſecrantes. et in fine tot orationes dicunt quot officia miſſe inceperunt. ſed hoc tanquādeteſtabile reprobamus. Poteſt tamen ſacerdosquandoqꝫ plures miſſas vna die celebrare. Primoin feſto natalis domini. ſicut in ſeptima parte ſubillo feſto dicetur. Secundo vbi neceſſitas exigit.puta ſi quis moriatur. Concilium tamem carthaginenſe dicit. ꝙ ſi ēpiſcopus vel alius poſt terciam obierit. cōmemoratio ſolis oratōnibus facienda eſt ſine miſſa. Tercio cauſa honeſtatis vt ſi aliqͣmagna perſona ſuperueniens velit miſſam audireCuarto ſcd̓m quoſdam cauſa vtilitatis puta propter peregrinos. ꝓpter hoſpites. ꝓpter cōmeantes.ꝓpter infirmos. ꝓpter. ſponſos. et ꝓpter raritatemclericorum. et paupertatē eccleſiaꝝ. ſacerdotes ꝓprios non habencium. Quinto vt dixit ſicardus epiſcopus cremonenſis. in mitrali. cum due feſtiuitates occurrunt. poſſunt etiam tres celebrari. tum qꝛhoc fit licite in natali tum quia chriſti paſſio tripertita eſt. Paſſus eſt em̄ linguis inſultantiū manibusvberantium et clauis crucifigencium. Ipſe etiam ēa patriarchis geſtibus imolatus a ꝓphetis verbisſacrificatus. a patre et a ſeipſo realiter oblatus.Sexto pari ratōe. ſi in die ieiunij occurrit aliquodſolenne feſtum. pōteſt vnam de feſto et aliam de ieiunio celebrare. ſi alius preſbiter non aſſit. Legi-
tur etiam ꝙ leo papa ſepe ſepcies. et aliquando nonies in eadem die miſſam celebrauit. Sacerdos tamen aliam miſſam in eadem die celebraturus in vltima tantum miſſa perfuſionem ſumat. quoniam ſiin prima ſumeret ielunus non eſſet. et ſic alia miſſaimpediretur. alias autem quociens celebrat. tociēscorpus chriſti et etiam perfuſionē ſumat. Sed munquid pranſus conficit. Reſpondeo ſic licet hoc facere non debeat. non enim ieiunium eſt de ſubſtantiaprout in canone innuit augͥ. alias dominus non cōfeciſſet. magiſter tamen huguitio dicit contra. Sane priſtis temporibus hereſibus pullulantibus ettrinitatem impugnātibus ex inſtitutione alui ma alchuingiſtri caroli rogatu bonifacij archiepiſcopi magūtini ſtatuentis. Prima feria miſſa de trinitate dicebatur. Secunda feria de ſapientia. Tercia feria deſpiritu ſancto. Quarta feria de caritate. Quīta deangelis. Sexta de cruce. Septima de beata virgine.Cauſa vero illa ceſſante illud ceſſauit. et dominicali officio ordinato ſtatutum fuit vt prima ferſa ſuum haberet officium. ſcilicet de trinitate. Secundade angelis quia tunc primo creati ſunt in bonis gratuitis. tunc enim lux diuiſa fuit a tenebris ideſt boni angeli a malis quia tunc ceciderunt mali. boni vero confirmati ſunt. In prima vero feria creati fuerunt angeli in bonis naturalibus. Canͥtatur eciamin ſecunda feria pro defunctis vt illis adhibeamusſuffragia angelorum. et quia vt dicunt quidam. Inprima feria refrigerium. habent illi qui ſunt in purgatorio. Et ſtatim in ſecunda feria redeunt ad penas et laborem quare vt eorum ſubueniatur laboribus miſſa pro illis in ſecunda ferſa celebratur. Intercia feria ꝓ peccatis. In quarta ꝓ pace. In quitapro tribulatione. vel in tercia feria debet repeti introitus miſſe de dominica. Inſtitutum eciam fuit vtin quarta feria ieiunaretur. et illa ſimiliter die debꝫmiſſa de dominica dici niſi feſtiuitas impediat. Inquinta feria debet ſimiliter repeti officium dominiceintroitus. epiſtola et euangelium. quia dies iouisdicitur cognata dominice diei prout dicetur ſub ti.de acceſſi. ponti. ad al. In ſexta feria de cruce. Illaenim dies appropriatur chriſto et cruci. quia ip̄e inea mori et crucifigi voluit pro ſalute humani generis. In ſeptima feria de beata virgine quod inicium habuit quoniaꝫ olim in quadam eccleſia ciuitatis conſtantinopolis erat ymago beate virginis coram qua dependebat velum qd̓ totam velabat ymaginem. ſed hoc velum in ſexta feria poſt veſperasrecedebat ab imagine nullo mouente ſolo dei miraculo. quaſi deferretur in celum. vt ad plenum poſſet ymago a populo proſpici. celebratis vero in veſperis in ſabbato deſcendebat ipſum velum ante eandem yconam ſiue ymaginem et ibi manebat vſqꝫad ſextam feriam. Hoc viſo iniraculo ſanctitū eſt.vt ſemper illa feria de beata virgine cantaretur.Alia eciam ratio eſt quia domino crucifixo et mortuo et diſcipulis fugientibus. et de reſurrectionedeſperantibus in ea ſola tota fides in ſabbato illoremanſit. ſciebat enim quomodo portauerat eum ſine labore et peperat ſine dolore. et ideo certa erat.