Druckschrift 
Rationale divinorum officiorum
Seite
XXIXr
Einzelbild herunterladen
 

xxix

Ontifex immediate ſuper tunicam̄ dalmaticam veſtit ſcd̓ꝫ inſtitutōnem ſilueſtri pape qui ab incōfutili domini tunica et apoſtolorum colobio creditur mutuata. Eſtauteꝫ collobium veſtis ſine manicis prout in cuculla monachali apparet. Sed ſilueſter papa in dalmaticam vertit latas manicas addendo in ſacrificijsaltaris portandam inſtituit. Dicta eſt autem dalmatica. eo in dalmatica poſt omnia alia indumenta ſacerdotalia ſit reperta. hec ſui forma ſignificatlargitatem eo largas habet manicas protēſasVnde ſcd̓m Apoſtolum oportet epiſcopum eſſeturpis lucri cupidum. ſed hoſpitalem. ergo manum habeat ad dandum collectam ad recipiendūporrectam. ſed illud efficiat quod propheta ſuadetfrange eſuri. pa. t. ⁊cͣ. Et ob hoc forte diaconi ſpecialiter vtuntur dalmaticis. quia principaliter electi ſunt ab apoſtolis vt menſis ex officō miniſtrēt.Ceterum dalmatica diaconi ampliores habet manicas qͣm tunicella ſubdiaconi que alicubi ſubtilevocatur. quia ipſe ampliorem habere debet caritatem qͣm ſubdiaconus propter maius donum pontificis etiam dalmatica lacōres habet manicas qͣꝫ diaconi ad notandum ip̄e magis eſt expeditus nihilhabens quod ipſius manus conſtringat. quia celeſtibus omnia debet largiri. caritas enim eius extenditur etiam vſqꝫ ad inimicos. Nempe tunicellaſubdiaconi. dalmatica diaconi. caſula preſbiteriſuccedunt in locum tunice iacinctine. que erat coloris celeſtis. id eſt aerei. ad notandum om̄es miniſtri altaris celeſtē debent habere conuerſatōnemlicet ſcd̓m maius minus quod notat latitudo velſtrictura manicarum dalmatice tunicelle vt premiſſum eſt. Quia igitur ſacerdos maxime debꝫ eſſead celeſtia expeditus Ideo hec ornamenta geritnec aliud brachia ſtrīgens. Epiſcopus autē ſimulvtitur dalmatica tunicella omnium ornamētis. vt oſtendat ſe perfecte omnes habere ordinestanqͣm qui eos alijs ꝯfert minores ſacerdotes eosnon conferunt. ideo illa non portant quibꝰ ſufficitvnum quod celeſtem ſignificet conuerſatōnē. Preterea pontifex in ornamentis atqꝫ in officio magisexpreſſe gerit ſimilitudinem ſaluatoris qͣm ſimplexſacerdos. magis ſibi conueniunt ornamentorumſignificata. Ideoqꝫ pluribus vtitur ornamētis. Debet autem dalmatica habere duas lineas coccineas hinc inde ante retro a ſummo vſqꝫ ad deorſū.vt pontifex oſtendatur habere feruorem caritatisad deum et ad proximum in proſperis in aduerſis iuxta veteris noui teſtamēti preceptum quodeſt. Diliges dominū deum tuum ex toto corde tuoet proximum tuum ſicut teipſum. Vnde Iohā. Cariſſimi non mandatum nouū ſcribo vobis. ſed mandatum vetus quod ab inicio habuiſtis. Et iteꝝdatum nouū ſcribo vobis ⁊cͣ. Quandoqꝫ linee purpuree ſunt ſignificantes fidem ſanguinis chriſti invtroqꝫ populo neceſſariam. In ſiniſtro quoqꝫ latere dalmatica fimbrias ſolet habere ſollicitudīes actiue vite ſignificantes quas epiſcopus pro ſubditis fuis debet habere. iuxta quod dicit. Apoſtolus.

Preter illa que extrinſecus ſūt inſtancia mea quottidiana ſollicitudo omnium eccleſiarum. Per dextꝝvero latus quod fimbrijs caret notatur contēplatio celeſtium ſine ſollicitudinibꝰ quieta multiplicitate perturbatōnum. Adhuc quedam dalmaticexv. habent fimbrias ante retro. quia xv. pſalmi.in veteri teſtamento quaſi xv. gradus exeunt tramite caritatis. xv. rami ſimiliter in nouo teſtamēto excreſcunt de opere caritatis Verbigracia. caritas paciens eſt benigna ⁊cͣ. vſqꝫ caritas nunqͣm excidit. Alique vero habent. xxviij. antē totidem retro vbi ſeptiformis ſpiritus eſt octies repetitꝰ quireplet octo maneries laudācium deum ſcꝫ reges etpopulos. principes iudices. iuuenes virgines.ſeniores minores. Rurſus in dalmatica varietaseſt ſine ſciſſura. quia licet varia religionis opera apud deum agantur. tamen in votis non diſcrepant.Item aperta eſt a lateribus ſub aſcellis inſinuans illi qui eam induit vt xp̄i qui in latere lancea perforatus eſt veſtigia imitetur. Adhuc dalmatica formācrucis pretendit. Vnde per eam xp̄i paſſio figurat̉.Ideoqꝫ in miſſe officō portatur vbi xp̄i paſſio repſentatur. Significat etiam dalmatica ſanctam religionem carnis mortificatōnem atqꝫ ſublimiumratōnem. Alba dalmatica ſanctaꝫ immaculatamſignificat vitam. Rubea martirium. alba vero opere polimitico variata notat mundiciam virtutumvarietatem et eſt aurifriſio adornata. Iuxta illud.Aſtitit re. a d. t. in ve. deau. Porro ſcd̓m capiti ſ.xp̄o conuenit dalmatica ſui forma latam largamchriſti miſericordiam ſignificat quam ipſe pre ceteris docuit impendit. Eſtote inquit miſericordes ſicut pater veſter miſericors eſt. ſeati nanqꝫ miſericordes quoniam miſericordiam conſequent. Hiceſt ergo ſamaritanus ille proximus noſter qui fecit nobiſcum miſericordiam ſuperinfundens vulneribus noſtris vinum oleum. Nam per viſcera miſericordie domini dei noſtri viſitauit nos oriēs exalto. qui non ex operibus iuſticie noſtre que fecimusnos. ſed ſcd̓m ſuam miſericordiam ſaluos nos fecit.pro peccatoribus venit vt de peccatis veniam indulgeret. Miſericordiam inquit volo non ſacrificiū.Legitur in canone Greg̓. ī primitiua eccleſialicebat epiſcopo vl̓ diacono vti dalmatica abſqꝫ indulgēcia ſedis apoſtolice ſpeciali. Sane dalmaticetempore aduentus domini a diaconibus intermittūtur quoniam quando aliqua claritas ſacri ordinisad tempꝰ intermittitur clariꝰ reſplendet auidiusſumit̉ quando reſumit̉ in animas deuotoꝝ. quia qd̓rarū eſt magis appetitur. Rurſus in aduentū diac̓onus vtitur dalmatica. nec ſubdiaconꝰ tunica. qꝛlex quam ſubdiaconus ſignificat ante incarnatōnēdomini euangelij ornatu carebat. caritas euangelij quam diaconus ſignificat nondum apparueratvel quia nondum venerat qui veſtem innocencie etimmortalitatis nos induere debebat. Ideo veſtesleticie dimittuntur. Vtuntur autem cum caſulis dequo in ſecunda parte ſub titulo de diacono dictumeſt. In ieiunijs tamen penthe. poteſt diaconus dalmatica vti.