Prima editio In predicamenta
ordine ſcilicet: quoniam vt deſcriptio poſſit intelligi: prius elementa traduntur: ⁊ in grammatica queqꝫ prius ſingule traduntur littere quam que ex hisſyllabe cōiunguntur. quocirca ipſe quoqꝫ ordine priores ſunt ſyllabis: Rhetores vero non ſepe a narratione: ſed ab exordio agere cauſas incipiunt ideo qd̓exordia narrationibus priora ſunt ordine. quare tertius modus prioris iſte eſt: qui ſecundum nexum cuiuſdam ordinis in qualibet arte eſt conſtitutus.¶ Amplius ſupra ea que dicta ſunt: quod meliuseſt ⁊ honorabiliꝰ prius naturaliter eſſe videtur. cōſueuerunt enim ⁊ plurimi honorabiliores ⁊ magisa ſe dilectos priores dicere apud ſe. Eſt quidem⁊ pene alieniſſimus hic modus. modi itaqꝫ qui dicti ſunt de priore iſti ſunt.¶ Dicit prius videri: quod neqꝫ ſecundum tempus aliquotiens: neqꝫ ſecundum ſubſiſtendi conſequentiam:nec ſecundum ordinem ſit: ſed quodcunqꝫ precioſiusfuerit: prius eſſe videatur: vt ſol luna prior eſt: ⁊ anima corpore: ⁊ animꝰ aīa. Hoc v̓o tali argumento probat: quod hi qui aliquos venerantur: ⁊ honorabiliores exiſtimant: dicant eos ſe eſſe priores: ⁊ hi qui inrebus publicis plurimum poſſunt: priores dicunturab his qui eos maxime venerantur. Sed ut ipſe ait:alieniſſimus modus eſt a ſignificatione prioris hic qͣrtus qui nunc eſt dictus modus. etenim de his meliusdici poteſt: vt dicantur venerabiles ⁊ honorabiles: vtvero priores dicantur. abuſio potius quam vlla proprietas eſt. Quintus modus quem ipſe addidit huiuſmodi eſt.¶ Uidetur auteꝫ preter eos qui dicti ſunt altera eſſe prioris moduſ eoꝝ eniꝫ que conuertuntur ſecundum eſſentie conſequentiam quod alterum alteriꝰquolibet modo cauſa eſt digne prius natura dicit̉:quia vero ſunt quedam huiuſmodi palam eſt. eſſenamqꝫ hominem conuertitur ſecundum eſſentieconſequentiam ad veram orationem de ſe. nam fieſt homo: vera eſt oratio qua dicitur quia homoeſt ⁊ ſi vera eſt oratio qua dicitur quia homo eſtconſequitur eſſe hominem. Eſt autem quidemvera oratio nequaꝙͣ cauſa vt ſit res: verum tamenvidet̉ quodammodo res cauſa. vt ſit oratio vera.dum enim res eſt vel non eſt vera oratio aut falſadicatur. neceſſe eſt. Ideoqꝫ ſecundum quinqꝫ modos prius alterum altero dicitur.¶ Nouimus quaſdam res in predicatione poſſe cōuerti. Quod ſi vna earum que conuertuntur: alteri cauſa eſt: ⁊ veluti naturalem ſubſiſtentiam ſubminiſtratilla naturaliter prius eſſe perhibetur. Ipſe autem aptiſſimo quod propoſuit firmauit exemplo. Nam ſi eſtaliqua res: verum eſt de ea dicere quoniam eſt. Rurſus ſi de ea verum eſt dicere quoniam eſt: illam ipſam rem eſſe neceſſe eſt: vt quoniam eſt: homo verūeſt dicere quoniam eſt homo. Quod ſi verum eſt dicere quoniam eſt homo: nulla eſt dubitatio quin homo ſit. Ergo quoniam due hec ſibimet conuertunturreſpiciamus nunc que ſit harum cauſa alteri: vt ſubſiſtere valeat: atqꝫ vt eſſe poſſit. Uideo autem rem dicto vero ſubſiſtentie dare principium. nam quia homo eſt: iccirco verum eſt dicere quoniam eſt: ſed noniccirco homo eſt: quoniam de eo vere dici poteſt queniam eſt. Res enim vt veritas adſit dicto principium
eſt: ſed non vt res ſubſiſtat: vero efficitur dicto. quocirco prius eſt eſſe hominem: poſterius verum de eoeſſe dictum. Iccirco quoniam quanuis conuertanturtamen vna harum rerum alteri ſubſiſtendi cauſa eſtAit enim id eſſe prius inter ea que conuertuntur ſecundum eſſentie conſequentiam: quod alterius quomodolibet cauſa eſt. Ut in hoc ipſo ſermone de homine. conuertuntur vtraqꝫ quidem. ſed homo vt ſitſermo verus cauſa eſt atqꝫ principium. Quod Ariſtoteles ita ait. Eſt autem verus ſermo nullo modocauſa ſubſiſtendi rem. Res autem videtur quodammodo cauſa eſſe vt ſermo verus ſit. Neqꝫ eniꝫ iccircores eſt: quoniam ſermo eſt: ſed iccirco verus eſt ſermo: quoniam res ipſa ſubſiſtit. Quocirca quinqꝫ hiprioris modi ſunt: quorum ſuperiuſ quattuor dixit: ſecundum tempus ſcilicet: ſecundum id quod non conuertitur ad ſubſiſtendi conſequentiam: ſecundum ordinem: ſecundum reuerentiam ⁊ ſecundum conuerſionem: cum altera res alij ſubſiſtendi cauſa eſt. Sedquoniam de priori dictuꝫ eſt. Nunc de his que ſimulſunt incipit.¶ De his que ſimul ſunt.Imul autem dicuntur ſimpliciter ⁊ proprie quidem quorum generatio eſt in eoIdem tempore. neutrum enim neqꝫ prineqꝫ poſterius eſt eorum. Simul itaqꝫhec dicuntur ſecundum tempus. ⁊ ſunt.¶ Cum de prioribus diſputaret illa proprie priora eſſecontenderat: que ſecundum vim precedentis temporis dicerentur. Quare cum de his que ſimul ſunt diſputat: idem reuocat ⁊ recte. Nam ſi maximum modum prioris ſolum efficiet tempus: cur non quoqꝫ ſimul editam naturam tempus efficiet. Ait ergo ⁊ ſimpliciter ⁊ proprie dici ſimul eſſe ea que vnius temporis ortu prolata ſint. vt ſi illa ſint antiquiora atqꝫ priora quecunqꝫ non equali ſed precedenti tempore proferuntur: qͥ ſe temporibus non precedunt: rectiſſimeſimul eſſe ponuntur. Cum enim vno tempore editaatqꝫ prolata ſint: illa ſecundum tempus ſimul eſſe dicuntur: id eſt ſimul naturale principium ſubſtantiamqꝫ ſortita ſunt. atqꝫ hic quidem ſecundum tempusſmul eſſe dicuntur. Secundum naturam vero ſimuleſſe perhibentur. quecunqꝫ inuicem ad ſe conuerturtur: cum altera res alterius ſubſiſtendi neqꝫ cauſa ſitneqꝫ principium: vt ſunt huiuſmodi duplum ⁊ medium. nam cum ſit duplum mediuꝫ eſt: cum rurſus ſdominus eomedium duplum eſt Seruus quoddem modo ſunt: filius quoqꝫ ⁊ pater. Hec enim quecunqꝫ illata quidem inferunt alia: ſublata vero auferunt ſimul: ſibimet ſemper inuicem conuertunturnam ſi dicam patrem: filium quoqꝫ intelligi neceſſeeſt: ſi dixero filium: pater mox ſub intelligentiam cano. naꝫ ſdit. Quod ſi alterum ſuſtulero: vtratollam filium: pater non eſt: ſi patrem abſtulero: filiūquoqꝫ perire neceſſe eſt: Atqꝫ hec ita ſibimet conuetuntur: vt tamen altera res alteri cauſa penitus norſit. nam quoniam pater filio in predicatione conuertitur manifeſtū eſt: ſed neqꝫ pater filio cauſa eſt vt ſit:nec filius patri: hoc autē huiuſmodi eſt. Si eneas h.buit aſcaniū filium: non dicimus: quoniam non fuiteneas cauſa vt eſſet aſcanius: ſed non fuit pater cauſa vt eſſet filius. Nā cū dico aſcanius: quedā propriaſubſtantia eſt. cū dico filius eſſe nō poteſt: niſi ad ali-