Druckschrift 
1 (1499) Opera philosophica minora et theologica
Entstehung
Seite
29r
Einzelbild herunterladen
 

Secunda editio in porphi.

tionem quaſlibet diſferentias aſſumere: etiam ſi quedici poſſunt omnia non colligantur.Enus autem ſpecies communedem habent de pluribus predicariquemadmodum dictum eſt. Sumatur autem ſpecies vt ſpecies ſolum.non autem vt genus: ſi fuerit idemſpecies genus. Commune autemhis eſt priora his eſſe. de quibus predicātur.totum quoddam eſſe vtrumqꝫ. Generis quidem ſpeciei enumerat tria communia: vnumquidem de pluribus predicari. genus enim ſpecies de pluribus predicantur: ſed genus de ſpeciebus vt dictum eſt: ſpecies vero de indiuiduis.Sed nunc de illa ſpecie loquitur inquantum ſpecies eſt: ideſt que non erit genus: vt vltima ſpecies.Quod ſi talem ſpeciem ponamus: que etiam genuseſſe poteſt: ac de ea dicamus commune habet cuꝫgenere de pluribus predicari: nihil intereſt an ita dicamus ipſum genus id ſecum habere commune depluribus predicari. Talis eſt enim ſpecies: que nonſolum eſt ſpecies: ſed etiam genus eſt. Eſt autemmune his quoqꝫ vtraqꝫ priora ſunt his de quibus predicantur. Omne enim quod de pluribꝰ predicatur: ſirecto (vt ſuperius dictum eſt) ordine dicatur. Priuseſt his de quibus predicatur: preterea eſt illis hoc ētcommune: genus ac ſpecies totum ſunt eorum queintra ſuum ambitum continent cohercent: omniuꝫenim ſpecierum totum eſt genus: omnium indiuiduorum totum eſt ſpecies. Eque enim genus ſpecies adunatiua eſt: ideo eorum que ad vnam formamreducit: recte dicitur totum. Differunt autem eo genus quidem ſpeciestinet. ſpecies vero continentur non continent genera. In pluribus enim eſt genus ꝙͣ ſpecies. Amplius genera quidem preiacere oportet. informata differentiis ſpecificis perficere ſpecies. vndepriora ſunt naturaliter genera. ſimul interimentia ſed quę ſimul non interimantur. ſpecies cumſit eſt genus. genus vero cuꝫ ſit: non omnino eritſpecies. genera quidem vniuoce de ſpeciebusdicātur: ſpecies vero de generibus minime. Amplius genera quidem abundant earum que ſubipſis ſunt ſpecierum continentia. ſpecies vero degeneribus abundant proprijs differentijs: ampliꝰnec ſpecies fiet vnꝙͣ generaliſſimum nec genꝰ fietvnꝙͣ ſpecialiſſimum. Expeditis communibus generis ſpeciei: nūc de eorum diſcretione pertractat. Differre enim dicit genus a ſpecie: quoniam genus continet ſpecies. vt animal continet hominem. ſpecies vero non continet genera neqꝫ enim homo de animali predicatur. Itaqꝫſit vt ſpecies contineantur a generibus: nunqͣꝫ verocontineant genera. Omne enim quod amplius predicatur: illius eſt continens: quod minus dicitur continetur. ſi genus amplius predicetur qͣꝫ ſpecies: neceſſe eſt vt ſpecies quidem contineatur a genere: genus vero ſpeciei nullo ambitu predicationis includatur: huius autem ratio eſt quoniam genus ſemper ſu

ſcipiens differentiam ſpeciem facit. hoc enim eſt genus quod habet latiſſimam predicationem. coartatum differentia contractum ſpeciem facit. omninoenim generi iuncta differentia ſpeciem reddit: exvniuerſalitate latiſſima predicatione in anguſtumſpeciei terminum contrahit. Animal enim cuius predicatio per ſe longe lateqꝫ diffuſa eſt ſi arripiat rationalis differentiam ſi mortalis: diminuit atqꝫ contrahit in vnum hominis ſpeciem vnde ſit vt minorſit ſemper ſpecies quam genus: atqꝫ ab eo contineatur ſed non contineat: ſublatoqꝫ genere auferatur:ſpecies. ſi enim totum auferas pars non erit. ſi ſpecies auferatur: genus manet: veluti cum animal ſuſtuleris: interimitur etiam homo: ſi hominem auferas: animal reſtat. hec etiaꝫ cauſa eſt vt genus de ſpecie vniuoce predicetur: vt ſpecies ſuſcipiat diffinitionem generis nomen: ſed non eſt conuerſio: diffinitionem quippe ſpeciei genus non ſuſcipere videturſubſtantiam enim priorum inferiora ſuſcipiunt. Sienim diffinias animal: dicas: ſubſtantiam eſſe animatam atqꝫ ſenſibilem. At ſi predices de homine animal verum dixeris: ſi etiam animalis diffinitionemde homine predicaueris: dicaſqꝫ hominem eſſe ſubſtantiam animatam atqꝫ ſenſibilem: nihil fuerit inpropoſitione falſi: ſed ſi hominis rationem reddas:animal rationale mortale: ea animali non conueniūt:ſed ſi reddas animali rationale mortale non conueniunt. neqꝫ eniꝫ id quod animal eſt addici poterit animal rationale mortale. ſit igitur vt ſicut ſpecies generis nomen ſuſcipit: ita etiam capiat diffinitionem:ſicut genus nomen ſpeciei non ſuſcipit: ita nec eiuſdēdiffinitione monſtretur: ſed cuius nomen diffinitiode aliquo predicatur: id vniuoce dicitur. Cum igiturgeneris nomen diffinitio de ſpecie predicetur: genus de ſpecie vniuoce dicitur. Quoniam vero ſpeciei de genere neqꝫ nomen neqꝫ diffinitio predicaturnon conuertitur vniuoca predicatio. Differunt genera ſpeciebus hoc quoqꝫ: genera ſuperuadunt ſpecies ſuas aliarum continentia ſpecierum. Speciesvero genera differentiarum pluralitate. animal eniꝫquod eſt genus ſuperuadit hominem quod eſt ſpecies quia non hominem ſolum continet: verumētiambouem equum aliaſqꝫ ſpecies: quas ſue ſpacio predicationis includit. Species vero vt homo ſuperuaditgenus: vt animal multitudine differentiarum. Namactu genus non habet rationale vel mortale: nullasquippe actu genus retinet differentias: eaſdem ſpecies ſue ſubſtantie inherentes atqꝫ inſitas tenet. Homo enim rationalis eſt atqꝫ mortalis: quod genus minime eſt. Animal enim neqꝫ mortale eſt per ſe: neqꝫper ſe rationale. Quod ſi genus quidem plus vnacontinet ſpecie: at vero ſpecies multis differentijs informantur: ſuperat quidem genus ſpeciem continentia ſpecierum. Species vero vincit genus differētiarum pluralitate: illa quoqꝫ eſt differentia: genꝰquoniam omnium primum eſt: nunqͣꝫ in tantum deſcendere poterit vt fiat vltimum: ſpecies vero quectis eſt inferior: nunqͣꝫ in tantum aſcendere poterit:vt ſuprema omnium fiat. nunqͣꝫ igitur nec ſpecies generaliſſimum fiet: nec genus ſpecialiſſimum. Sed exhis que dicte ſunt differentijs: alie ſunt que genus aſpecie proprie coniuncteqꝫ diſterminant. Alie veronon ſolum genus a ſpecie: verumētiam a ceteris deducunt ac diſterminant: neqꝫ enim in his tantum diſ