Druckschrift 
Adami Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

4

M. ADAMI GESTA

deinde mediam cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia®Fresonum sortitur occasum 1 . Verum maximus Albis, quinunc Albia nomen habet, etiam b Romanorum 2 * * testimoniopredicatur, cuius ortum ferunt trans Bohemiam 0 , mox Scla-vos d dirimit a Saxonibus. Iuxta Magdeburg 0 in se recipitSalam fluvium, nec longe ab f Hammaburg ipse Albia mer-gitur e in occeanum 11 . [Quartus ex magnis Saxoniae flu-minibus est Emisa, qui 1 Westphalos' 1 a reliquis illius pro-vinciae dirimit populis. Isque oritur in saltu Patherbur-nensi 1-3 ; currit autem per medios Fresonum terminos inocceanum Britannicum 1].

3. Quaerentibus autem qui mortales ab initio Saxo-niam coluerint 11-4 , vel a quibus baec gens primo finibusegressa sit, compertum est nobis ex multa lectione vete-rum, istam gentem, sicut omnes fere populos, qui in orbesunt, occulto Dei iudicio non semel de regno ad populumalterum fuisse translatos, et ex nomine victorum provinciasquoque vocabula 5 sortitas. Quippe, si Romanis credendumest scriptoribus, primi circa Albiam et in reliqua GermaniaSwevi 0 habitaruntP, quorum confines*i erant illi r , qui di-cuntur Driade s , Bardi 6 7 , Sicambri, Huni, Wandali, Sarma-tae, Longobardi 1 , Heruli, Dacae, Marcomanni, Gothi v ,Nordmanni w et Sclavi. Qui propter inopiam soli nataliseontentionesque domesticas, aut sicut dicitur, minuendaemultitudinis causa* a loco suo egressi, totam simul Europaminundaverunt et Affricam. De antiquitate vero Saxonum ,meminit Orosius et Gregorius Turonensisy ita:Saxones 2 ,inquit®,gens ferocissima, virtute et agilitate terribilis, inocceani litore habitat, inviis inaccessa paludibus, quae pe-riculosam tunc Romanis finibus eruptionem 11 meditans, aValentiniano imperatore oppressa est. Deinde cüm occu-parent Gallias Saxones, a Syagrio, duce Romanorum, victi

a) vicino 2. 4. b) et 3. c) Boemiam 1. {ubi eadem manu Bohemiam) 3.

d) Scauos 1. Slavos 4. saepius. e) Magdeburgh 2. Magdaburg 4. f) ab deest 1.

g)*mergit 1. b) oceanum 3. 4. semper. i) que 2. 2a. k) Vestphalos 2.Westvalos 5. 1) Padarb. 4. Pedarb. 3. m) Quartus Britannicum desunt 1.

n) coluerunt 5. o) Suevi 2. 3. 5. p) babitauerunt 3 q) fines 1. r) illideest 2. 3. 4. s) Driades 3. 4. t) Langobardi 5. u) Martomarng 1. v) Goti 2.w) Normanni 3. x) causa deest 1. y) G. Turonis et O. 1. Turonensis deest 5.z) Saxonum 5. a) inquiunt 2. 3. 4. b) ita et Orosius; irruptionem 2. 4.

1) occasus hic noster pro ostio. 2) V. c. Lucan. Pharsal. II, 51.

3) der Teutoburgef Wald. 4) Respexit noster verba Sallustii in belli

Iugurth. c. 13: Sed qui mortales initio Africam habuerint etc. 5) voca-

bula i. e. nomina. 6) Druidas fortasse Adamus pro gente habuit,

quos Lucanus (Phars. 1. I, v. 448450) cum Bardis nominat. Hos

vero cum Bardorum populo circa Bardewik degente confundere videtur.

7) Sunt fere verba Orosii 1. VII, cap. 32.