Druckschrift 
Adami Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
Entstehung
Seite
XII
Einzelbild herunterladen
 

XII

ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.

89. 120. 137. 140. ipsis verbis aut paululum mutatis in ipsocodicis Vindobonensis textu leguntur ; duo priora etiamin textu codicum Guelferbytani et Sorensis, tria ultimaetiam in textu codicis Lugdunensis. Schol. 69. in codicisSorensis textu l. IV, c. 17, scholion 61. in codicis Guelfer-bytani textu l. III, c. 7. leguntur.

Quamvis certissimum videatur, non omnia scholia Adamo,neque uni omnino auctori deberi, cum in mdlo codicumomnia eademque reperiantur, paucissima tamen sunt, dequibus pro certo constet, ab Adamo ea scripta non esse.Haec sunt scholia 21. 22. et 33, quae a Sigeberli Gembla-censis chronico depromtaesse apparet, 124. ex Taciti Germaniasumtum, nec non scholion 145. de ipsius Adami nostri dialecto 1 .*p. 275 . * Pauca dicenda sunt de divisione librorum Adami, cum

nullus codicum praestantiorum cum altero hac parte planeconveniat. Codices 1, 2 ei 4 in quatuor divisi reperiunturlibros, nempe Gesta arcliiepiscoporum Hammaburgensium tresamplectuntur libros, quibus Descr iptio insidarum aquilonis subtitulo libri quarti adiungitur. In omnibus his codicibus liberprimus inscriptione caret ; initium vero libri III. et IV. ver-siculo distinguitur in omnibus quos vidimus codicibus; incodice 1 libro II. aeque versiculus talis praefigitur. Quicodex hos libros singidos in singula capita dispertitur, l. I.in cap. 65, l. II. in cap. 78, l. III. in cap. 70; quae sum-mam efficiunt 213 capitum ; et librum IV. sive de Descrip-tione insularum in capita 42. Illorum igitur numerus est213 capitum, omnino autem capita numerantur 255. Nu-merus capitis 15 in libro II. bis repetitur-, l. III, cap. 6.et 9. desunt. Superfi.ua et inepta videtur distinctio cap. 10.I. I. Desunt omnino huic codici octo capita, quae in aliiscodicibus leguntur, sc. quae infra dicta sunt l. III, c. 68 sq.et l. IV, c. 40.

In codice 2 totum opus in capita 252 numeris conti-nuis distinctum est, quorum initium et plerumque etiamcontenta in indice operi praemisso recensentur. Liber I.habet capita 49; liber II. horum numerum continuat usquead 117, liber III. vero usque ad 207. Minime ergo partitiosingulorum capitum cum codice primo convenit. Libro II.inscriptio prorsus deest, libri IV. hic ut in codice 4 in-scriptio reperitur eo loco, ubi codex Adami antiquissimuslibro III. finem imposuerat, inter scholia ad calcem ca-pitis 200 (III, 70J.

In codice 4 numeri capitulorum omnino desunt. Sin-gulorum capitum ab antea dictis multo tamen diversoruminitia literis rubris indicantur.

1) Fusius de his egi Archiv T. VI, p. 870879.

i