ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.
XI
9) Nova collectio regia 4 t0 Nr. 522. Descriptio regionumseptentrionalium Daniae, Sueciae et Norioegiae atque insu-larum adiacentium, hausta ex codicillo vetustissimo Msto.Anno 1685. in Esgr. Angl. Schleswic. 20 fol. Suhmius,cuius hic codex quondam fuit et qui eo versionis Da-nicae suae huius libri in opere suo: Historie af DanmarlcT. IV fundamento usus est, ipsi adscripsit verba: ‘Apo-graphum hoc est cod. membran. Academ. Hafn’. Non sinevitiis est hic codex, cuius margini scholia addita suntnonnulla. Laclcmannus in libello supro laudato pag. 36—39.varias lectiones huius codicis transscripsit.
9b) Codex chartaceus regiae bibliothecae HannoveranaeXXXI, 1688, 20 fol. 4 t0 eiusdem codicis, cuius antedictus,apographum vitiis scatens.
10) Antiquae collectionis regiae Havniensis codex char-taceus Nr. 719, 16 pag. in fol. manu saecidi XVI. exaratus.Ad codicem Guelferbytanum hic proxime accedit '.
Supra iam indicavimus plura in ceteris codicibus re-periri, quae in codice Vindobonensi desunt, tam in textu,quam scholia. Neque in utrisque ceteri codices consentiunt,pleraque tamen antiquissima esse ex eo demonstrari potest,guod apud Annalistam Saxonem, Helmoldum et AlbertumStadensem excerpta legantur, id quod singulis locis adno-tare non omisimus. Omnia haec loca in codice Vindobo-nensi desiderata, quorum nonnulla, velut l. IV, c. 15scriptoris tantum negligentia omissa sunt, ea sunt, quae abAdamo ipso secundis curis, vel certe ab homine fere coaevo,rerum ecclesiae Hammaburgensis expertissimo, inserta vide-antur. Quare haec loca omnia in textum, uncis tameninclusa, recipere haud dubitavimus.
Scholia multa ab ipso Adamo codici operis sui inmargine addita esse, vix dubiu,m est. Nemo nisi ipseAdamus in schol. 65. loqui potuit: sicut prius (sc. I. II,c. 52) diximus; schol. 119: haec et supra (sc. I. III, c. 15)diximus et ipse Adalwardus episcopus recitavit coram nobis.Idem etiam ostendere nobis videntur verba scholii 73: utarbitror; schol. 77: audivimus Adalbertum; schol. 78. et 81:noster pontifex; schol. 131: nostro archiepiscopo (sc. Adal-berto); schol. 137: apud nos defuncto; schol. 122: nostraesedis confessores; schol. 136. et 14l: archiepiscopus sc.Adalbertus. Adde quod in scholiis 5. 6. 7. 34. 38. 48. 49.et 61. privilegiorum et documentorum ecclesiae Ilamburgensisexptressa fit mentio. Antiquissima esse etiam scholia 135. et138. ex ijjsis patet verbis. Scholia nonnulla scilicet 23. 27.
1) Archiv T. VII, p. 453.