ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.
VII
Paderbornensis, Snorro Sturleson, auctores fragmenti deHaroldo Blaatand et Svend Tveskiaeg, Sagae de OlavoTryggvason, Annalium regiorum Islandorum, fragmentiveteris Islandici historico-geo graphici, Albertus abbas Sta-dens is , Annales Lunden ses, Annales Ry enses , Historiaarchiepiscoporwn Bremensium, Hermannus Cornevus, Alber-tus Cranzius 1 .
Quamvis magna operum Adami nostri iam apud histo-ricos secidi duodecimi fragmenta excerpta reperiantur, nullustamen exstat codex Gestorum eius seculo tertio decimo an-tiquior.
1) Nullus codicum Adami gravior illo, qui quondamSalisburgi, nunc asservatur in bibliotheca palatina Vindo-bonensi sub Nr. 413, saec. XIII, 83 foliis pergamenis numerodistinctis. Inscribitur: Mappa terre Saxonie et ChronicaSaxonum. Item diverse forme literarum. Pertzius noster,cui collationem huius codicis diligentis simam debemus, de-scriptionem eiusdem dedit valde accuratam 2 . Nil habettamen praeter quaedam de Arnoldo et Thietmari comitisfilio l. III, c. 8, versum Virgilii l. III, c. 64, et passimpauca verba veluti l. III, c. 32. 38, quae in codicibus ceterisnon reperiantur, seu in textu seu in scholiis; plurimatamen ei desunt, quae ipse Adamus aut auctor aliquisfere coaevus addidit 3 . Scholia huic codici desunt, quamviseorum materia et ipsa verba saepius in textu reperiantur.Etsi argumento hoc probari non potest codicem Vindo-bonensem e manuscripto emanasse antiquiori, quam manu-scripta fuerunt, e quibus iam Annalista Saxo et Helmoldusscholia illa descripserunt, et quamvis codex ille vitiis etdefectibus quibusdam haud careat, illa tamen suspicio ful-citur bonitate textus. Accedit quod omnium codicum prae-stantiorum ille solus sit integer. Quare eum recensioninostrae supponendum esse haud dubitavimus. Hunc verocodicem Adami inter eos quos superstites habemus ad auto-graphum proxime accedere, facile probari potest ex melio-ribus, quas ille solus habet, lectionibus, v. c. I. II, c. 3Harit vel Haredum; c. 5, ubi Bruno recte dicitur confraterOttonis; c. 29 nimisque infelix; c. 48 epulis; c. 52 Gu-duin . . ducis; c. 55 firmius coalesceret; l. Iit, c. 37 prodenario; c. 42 otium terebat; l. III, c. 42 Belo; c. 51 inGallia; c. 63 gemitibus; l. III, c. 55 nomen Dedonis. Ne-que tamen lacunis et mendis caret, quae nonnisi vitio
1) Plura de historicis, qui Adamum nostrum secuti sunt, vide Archiv
VI, p. 827—836. 2) Archiv T. III, p. 650—667. Cf. ibid. T. VI,
p. 836 sq. 3) Archiv T. VI, p. 877 sq.