Druckschrift 
Adami Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
Entstehung
Seite
II
Einzelbild herunterladen
 

II

ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.

cathedralis receptus est. In charta archiepiscopi iam dicti ,*p .268 .data anno *1069, Iun. 11. eum .munere magistri scolaruminsignitum inter testes post decanos et ante presbyteros col-locatum invenimus 1 . Paullo post regem Panorum SvendEstrithson adiit, in Selandia, ut videtur, morantem, quibenignissime eum excepit et circa terrarum aquilonariumsitum et historiam plurima docuit 2 . Post mortem Adalbertipontificis opus suum de Gestis pontificum Hammenburgen-sium exorsus est, quod, ut ex epilogo v. 52 sqq. effici possevidetur, circa annum 1075. absolvit. Etenim illud ante an-num emortualem regis Svend, scilicet 1076, factum esse,docent quae leguntur verba l. II, cap. 24:Pex Daniae,qui hodieque superest' et cap. 26:qui nunc in Paniaregnat Svein. Quam diu in officio scolastici Bremae per-manserit, non constat: cum de scolasticis Bremensibus huiustemporis nil inveniamus usque ad Vicelinum, postea Wagriaeapostolum, qui hoc munere circa annum 1125. functus est.Nec liquet usque ad quem annum vixerit quamvis obitusmagistri Adami in diptycho Bremensi ad 12. d. m. Octobrisadscriptus sit 3 . Traditur Adamus conventui in Rameslohsilvam quandam donasse ibique sepultus esse 4 . Iteratahuius conventus commemoratio certe praedilectionem quan-dam Adami prodere videtur 5 .

In fontes historiae Adami inquirenti 6 * * mox apparet,perquam diligentissime eum quum ecclesiae suae chartis etdocumentis usum fuisse, tum antiquiores rerum tradendarumauctores omni cum cura consuluisse, multosque scriptoresetiam Romanos et recentiores, inveniendi quicquam speatque studio motum, perscrutatum esse''. Citat chartas inscriniis vel chirographa in archivis ecclesiae suae s , privi-legia Romanorum 9 sive Romanae sedis 10 , papae 11 , necnonpraecepta imperatorum et regum * 2 . Praeter ipsa documentalaudat Adamus Librum DonationumsiveTr aditionum ecclesiaeBremensis, in quo praeter diplomatum copiam alia quae-dam de eius historia iuribusque exstitisse videntur 13 . Lwrum

I) Hamb. U. B. ed. Lappenberg n. 101. 2) V. 1. III, e. 53;

cf. 1. I, e. 50. 54; 1. II, e. 24-26. 28. 32. 36. 41. 42. 73; 1. III,

c. 22; 1. IV, c. 21. 25. 37. 38. . 3) Vaterl. Archiv, 1835, p. 304.

4) Von Seelen apud Pratje, Bremen und Verden T. VI, p. 477.

5) L. I, c. 25. 32. 53; 1. II, schol. 24; c. 43; schol. 34; c. 62; 1. III,

e. 32; 1. IV, c. 28. 6) Fusius haec omnia tractavimus in Archiv für

ältere Deutsche Geschichtskunde VI, p. 766892. 7) Compertum

est nobis ex multa lectione veterum. L. I, c. 3. 8) L. II, c. 5;

schol. 49. 9) Praefat. 1. I, c. 23. Adde schol. 5. 10) L. II, c. 3.

II) L. I, c. 18. 29. 51. 52; schol. 34. Vide etiam 1. I, c. 47.

12) L. I, c. 18. 51 ; 1. II, c. 1. 3. 21 ; schol. 49; cf. etiam notata ad

1. III, c. 25; schol. 6. 13) L. I, c. 15. 20. 21. 26.