148 ANNALES BERTINIANI AUCTORE HINCMARO. 879.
comitem coronam et spatam ac reliquum regium apparatumfilio suo Hludowico misit, mandans illis qui cum eo erant,ut eum in regem sacrari ac coronari facerent. Ipse autemApr. 11 .4. Idus Aprilis in die parasceue iam vesperi* obiit; et incrastina, scilicet in vigilia sancti* paschae, in ecclesia sanctaeMariae sepultus fuit. Audientes autem Odo et Albuinusillum esse defunctum, quae portaverant Theoderico came-rario dederunt et cum festinatione reversi sunt. Illi autemqui cum b filio regis erant, audita morte patris ipsius in-fantis, mandaverunt primoribus qui in illis partibus erant,ut apud Meldis convenirent obviam eis et ibi tractarent,quid de cetero agere deberent. Inter Bosonem autem etTeodericum, mediante Hugone abbate, conventum est, ut Bosocomitatum Augustidunum haberet, et Theodericus abbatiasquas Boso in istis partibus habuerat in commutatione acci-peret.
Gozlenus®* denique abbas, memor insidiarum ac in-iuriarum suarum, quas a suis aemulis tempore praecedenti dsustinuerat, fisus de familiaritate quam cum Hludowico Ger-maniae rege et cum uxore illius atque cum primoribus illiusterrae, quando captus in bello apud Andrunacum e et transRhenum ductus fuerat 1 , obtinuit, coepit cogitare, qualitertalionem suis contrariis redderet, et Chuonradum f - 2 Parisiacicomitem spe falsa de praecellenti potestate deludens etquaedam ingenia8 qualiter id exequi posset enarrans, sibiconiunxit. At antequam illi qui cum regis filio erant adcondictum placitum apud Meldis venirent, acceleraveruntquoscumque potuerunt episcopos et abbates atque potenteshomines ad conventum vocare, ubi Thara 3 Isaram influit,eo sub obtentu, ut, quia rex !l defunctus erat, unanimitertractarent de regni pace atque utilitate. His autem qui con-venerunt persuaserunt, ut Hludowicum Germaniae regem inhoc regno convocarent et eius largitione honores quos ac-tenus obtinere non potuerunt sine ulla dubitatione haberent.Et miserunt nuncios 1 suos ad praedictum Hludowicum etuxorem eius, mandantes, ut usque Mettis venire accelerarent,
* Manu scribae superscriptum 1 : iste abbas Sancti Amandi fuit etpostea episcopus Parisiorum.
a) ita 1. A. b) Hludovico add. A. c) Gozlinus A., semper. d) praecedentecorr. praecedenti 1. e) Andruacum 1. f) Chonr. A., semper. g) ita etiam A.,ubi qualiter deest . h) deest 1. i) missos A.
1) V. supra a, 876, p. 133. 2) De quo cf. Dummhr II, p . 117, n.
3) Le Therin, influit in Isaram apud Orexi .