146 ANNALES BERTINIANI AUCTORE HINCMARO. 87 8.
Dominus a vobis donaverit, ut regnum paternum hereditarioiure quiete tenere possint, et consilio et auxilio, prout me-lius potuero, adiuvabo. Si autem vos mihi superstes h fu-eritis, filios meos Hludowicum et Karlomannum et aliosquos divina pietas mihi donare voluerit, ut regnum pater-num quiete tenere possint, similiter et consilio et auxilio,prout melius potueritis, ut c adiuvetis, rogo.
Cap. 4. Ut, si aliqui susurrones et detractores, et quipaci nostrae invident et quietum regnum esse non patiuntur,inter nos lites et contentiones atque d discordias seminare vo-luerint, nullus nostrum hoc recipiat aut libenter acceptet,nisi forte hoc ad rationem coram nobis utrisque et communi-bus fidelibus nostris perducere voluerit. Si vero hoc nolu-erit, cum nullo nostrum aliquam societatem habeat, sedomnes illum sicut mendacem et falsarium e et inter fratresvolentem seminare discordias communiter a nobis abiciamus,ne de cetero quisque talia mendacia auribus nostris inferreaudeat.
Cap. 5. Ut communiter, prout citius potuerimus, missosnostros ad Karlomannum et Karolum, gloriosos reges, diri-gamus, qui eos f ad placitum quod octavo Idus Februariistatutum habemus invitent, et, ut nullatenus venire differant,obsecrent; et si secundum quod optamus venire voluerints,communiter nos ad Dei voluntatem et sanctae ecclesiae sal-vationem ac communem honorem nostrum ac h profectum at-que salvamentum totius popidi christiani nobis commissiDomino cooperante ita coniungamus', ut de cetero in eo quiunus est unum simus et unum velimus, [et k 7 id ipsum dica-i.C or.i,io. mus secundum apostolum et faciamus omnes, et 1 non sintin nobis ulla scismata.
Cap. 6. Si autem illi obsecratione nostra vocati et in-vitati aut missi eorum ad praefatum placitum venire distu-lerint, nos, secundum quod statutum habemus, illuc omninovenire et nos secundum Dei voluntatem coniungere omni-modis non omittamus, nisi forte talis inevitabilis necessitasevenerit, pro quo m id fieri nullatenus possit. Et si hoc ac-ciderit, ad tempus quisque " pari suo hoc rescire faciat; etpropterea amicitia nostra nec minuatur nec immutetur, do-nec Domino volente congruo tempore perfecte confirmetur.
Cap. 7. Ut res ecclesiarum, in cuiuscumque regnocaput fuerit, tam de episcopatibus quam de abbatiis, sineulla contradictione rectores ipsarum ecclesiarum illas possi-deant; et si aliquid ibi mali 0 factum a. quoquam est, in
a) v. D. S. b) ita 1. A. \ superstites 8. c) deest A. S. d) et S. e) ita A. S. $falsatorem 1. f) deest 1; ubi post: invitentur — obsecrentur. g) valuerint 1,
h) et p. ac S. i) coniungamur 1. k) deest 1. 1) ut 1. m) ita 1. -4.; qua S.n) uterque S. o) misfactum S. ; iniustum f, A.