ANNALES BERTINIANI AUCTORE HINCMARO. 865.
75
se vellent dividere, Liutfridum, avunculum suum, ad fratremet Italiae imperatorem transmittit, petens, illum apud aposto-licum optinere, quatenus pro eo patruis suis epistolas mitte-ret, ut pacem servantes de regno suo nullum ei impedimentumfacerent. Quod et Hludowicus imperator optinuit.
Interea Nortmanni residentes in Ligeri cum maximoimpetu, faciente divino iuditio, secundo® vento per idemfluvium usque ad monasterium Sancti Benedicti quod Flo-riacus dicitur navigant et eundem monasterium incendunt,et in redeundo Aurelianis civitatem et monasteria ibidem etcircumcirca consistentia igni cremant, praeter ecclesiamsanctae Crucis, quam flamma, cum inde b multum laboratuma Nortmannis fuerit, vorare non potuit. Sicque per amnisalveum descendentes et vicinia quaeque depopulantes, adstationem suam reversi sunt.
De Tusiaco Hludowicus Baioariam pergens, Karlomannofilio s>bi familiariter reconciliato rnarcas quas ab eo tuleratreddidit et ad Franconoford palatium rediit.
Karolus autem per Attiniacum ad Silviacum 1 veniens,ibidem sacrum quadragesima et pascha Domini celebrat, et Apr. 22.Bernardum, ex quodam Bernardo 2 et filia Rorigonis comitisnatum, in Gotiam mittens, partem ipsius markiae 3 illi com-mittit. Et sic demum Vernum villam veniens, episcopos acceteros Aquitaniae primores ibidem obvios suscepit. Adquorum multam petitionem filium suum Karolum necdumbene spassatum 4 in Aquitaniam cum regio nomine ac pote-state redire permittit.
Nicolaus papa Arsenium Ortensem episcopum et consi-liarium suum cum epistolis ad Hludowicum et Karolum 5fratres, sed et ad episcopos ac primores regnorum illorum,ea quae Hlotharius per fratrem petierat continentes 0 , noncum apostolica mansuetudine et solita honorabilitate, sicutepiscopi Romani reges consueverant in suis epistolis hono-rare, sed cum malitiosa interminatione, transmittit. Isdemautem Arsenius per Curiam et Alamanniam ad HludowicumGermaniae regem in Franconoford palatium veniens, epistolas
a) se cum 1 . b) inibi Chr. Korm. c) continentibus edd.
1) Vicus Servais, dimidia leuca a Fara oppido, quod ad Isaram situmest. BOUQ. (Dep. AisneJ. 2) Qui anno 844. contra LambertumNamnetensem comitem dimicans occisus est. Uxor eius Blichildis nominefilia erat Roriconis Cenomannensis comitis. BOUQ. 3) Tunc Gothiaemarchia, quae integra possessa fuerat ah Hunfrido, in duas divisa est.Karolus enim Septimaniam proprie dictam cum Narbonensi prima amarchia Hispanica separavit. BOUQ. 4) i. e. castigatum; cf. Italum‘spazzare', et Gallicum ‘espousseter, epousseter'. P. 6) Jaffe nr. 2103.