ANNALES BERTINIANI AUCTORE HINCMARO. 8G3.
65
Cap. 3. De ceteris episc opis.
Ceteri autem episcopi, qui complices horum, Theotgaudiscilicet et Guntharii, vel sectatores esse feruntur, si cumhis coniuncti seditiones, coniurationes vel conspirationesfecerint, vel si a capite, id est a sede beati a Petri, illishaerendo dissenserint, pari cum eis dampnatione teneanturobstricti b . Quod si cum sede apostolica, unde eos prin-cipium episcopatus sumpsisse manifestum est, sapere decetero per semet ipsos, vel missis ad nos legatis cum scriptissuis, se c professi extiterint, noverint sibi a nobis veniamnon negandam, nec d amissionem honorum suorum pro re-troactis praesumptionibus aut subscriptionibus, quas in cprofanis fecerunt gestis, per nos ullo modo formidandam.
Cap. 4. De Ingildrude.
Ingildrudem, filiam quondam■ Mactifredi comitis, quae 1 ,Bosone proprio viro relicto, ecce iam per septem circiterannos hac atque illae vagabunda discurrit?, nuper cumfactoribus h suis regidariter anathematizavimus, sed proptercontumaciam 1 iterato anathematis duximus vinculis inno-dandam. Sit igitur a Patre et Filio et Spiritu sancto, unoet vero Deo, et ab omnibus sanctis patribus et ab universa,sancta Dei catholica et apostolica ecclesia et a nobis penitusanathema, cum omnibus complicibus, communicatoribus atqueauxiliatoribus suis, ita ut, sicut iam decrevimus, si quis eicommunicare vel favere in aliquo praesumpserit, si quidemclericus fuerit, eodemP vinculo constrictus officium cleri-catus amittat, monachi vero et laici, si inoboedientes decretopraesenti fuerint, similiter anathematizentur. Sane si eademmulier ad virum suum reversa fuerit vel apostolicam beatiPetri sedem Romam properans accesserit?, veniam ei postdignam satisfactionem procul dubio non denegabimus 1 ;verumtamen sub priori vinculo anathematis, quo illam priuset nunc obligavimus, interim constricta permaneat. Si quisautem eidem Ingildrudi ad apostolicam beati Petri sedemRomam specialiter properanti vel occurrenti nescitis com-municaverit aut sciens opem in veniendo praestiterit, nullopro hoc vinculo teneatur annexus” 1 .
Cap. 5. De sententiis atque interdictis sedisapostolicae.
Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones veldecreta pro catholica fide, pro ecclesiastica disciplina, pro
a) deest 1. b) astricti F. c) deest F . d) ne 1. e) pro infanis vel pro in*
sanis F. f) qui 1. g) deest F. h) fautoribus F.; c/. supra p. 63, n. d.i) contumaces eam 1. k) in e. F. 1) negabimus F. m) innexus F.
5