Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
62
Einzelbild herunterladen
 

62

ANNALES BERTINIANI AUCTORE HINCMARO. 863.

Gozfridum et Roricum atque Heriveum caeterosque qui abeo nuper sicut et saepe defecerant recipit et cum indulgentiahonoribus donat. Indeque Cinomannis revertitur et paschaApr. 11 . Domini celebrat.

Hunfridus Gothiae marchio sine conscientia Karoli regis,factione solito more Tolosanorum, qui comitibus suis eandemcivitatem supplantare sunt soliti, Tolosam Reimundo subripitet sibi usurpat.

Karolus rex de partibus Transsequananis regrediens,Liutardum Papiae episcopum de parte Hludowici imperatorisItaliae et Gebahardum Spirensem a episcopum de parte Hludo-wici, fratris sui, regis Germaniae, et Nantharium comitemde parte Hlotharii, nepotis sui, accipit pro pace petentibus b ;quam idem Karolus semper servare voluit, quantum infestatiocontrariorum sibi permisit. Sed et alium missum fratris suiHludowici nomine Blitgarium accipit, petentem, ut Karlo-mannum, filium eius, a Restitio Winido desertum et Fa c ] sefugatum, si ad illum venerit, non recipiat. Quem non longo dpost tempore, deceptum atque desertum a suis, sub conditionesacramenti pater suus Hludowicus recepit et secum in liberacustodia tenuit.

Karolus missos domni apostolici Nicolai, Raduoldumscilicet Portuensem episcopum et Iohannem Ficodensem e - 1episcopum, satis honorifice Suessionis in monasterio SanctiMedardi recipit. Quos aliquandiu secum retinuit, et concessaBalduino, qui ad limina apostolorum confugium fecerat, in-dulgentia, pro cuius obtentu venerant, cum epistolis ad apo-stolieam f sedem redire muneratos absolvit. Idem autemapostolicae sedis legati Mettis adeunt, synodum habituri exdelegatione apostolica circa medium mensem Iunium prodivortio, quod inter Lotharium et uxorem suam Theotbergaacciderat, et pro superinductione concubinae Waldradae,quam contra leges ecclesiasticas et mundanas in uxorem sibiadsciverat. In qua synodo praefati missi, corrupti muneribus,epistolas domni apostolici occultantes, nihil de his quae sibicommendata fuerunt secundum sacram auctoritatem egerunt.Ut autem aliquid viderentur egisse, Guntharium Coloniensem»archiepiscopum et Theutgaudum h Treverensem aeque archi-episcopum cum neniis, quas in eadem synodo subscripseruntepiscopi regni Hlotharii factione Haganonis versuti et cupi-

a) Spiren 1. b) petentes edd. c) deest 1. d) longe 1. e) Ficodensem 1.f) apostolicum 1. g) Colonensem 1. h) Theutgandum 1. i) ueniis 1; pro quolegendum censuit JP, gestis; sed neniis restituendum esse puto, collato loco a. 867, p. 90.

1) L e , Cerviensem . Cervia Ravennatis ecclesiae est suffraganea.