ANNALES BERTINIANI AUCTORE HINCMARO. 862.
57
est secuta; sed et quia Hludowicus, filius eius, a praefatisGuntfrido [et a Gozfrido] sollicitatus, relictis fidelibus patris,cum paucis noctu aufugit et transfuga ad se sollicitantespervenit. Unde rex Karolus episcopos et caeteros regni suiprimores consulens, post mundanae legis iudicium canonicamin iam dictum Balduinum et Iudith, quae cum fure cucurritet adulteri portionem se fecit, secundum edicta beati Gre-gorii: ut, si quis viduam in uxorem furatus fuerit, et con-sentientes ei, anathema sint, depromi sententiam ab episcopispetiit. Abbatiam quoque Sancti Martini, quam inconsultepraescripto filio suo Hludowico donaverat, non satis consulteHucberto, clerico coniugato, donavit. Indeque Silvanectumperrexit; ubi dum inmoraretur, expectans, ut ad eum populusconveniret, quatenus aciebus dispositis ex utrisque suis ripissingulae aquae, Isara 1 scilicet, Matrona et Sequana, custo-direntur, ne Normanni in praedam ire valerent, nunciumaccepit, quia Danorum electi de bis qui in Fossatis resede-rant cum parvis navibus Meldensium civitatem 2 adirent.Ipse autem cum eis quos secum habuit illo pergere matu-ravit; et quoniam, pontibus a Normannis destructis et navibusoccupatis, eos adire non poterat, necessario usus consilio,pontem ad insulam secus Treiectum 3 reficit et Normannisdescendendi aditum intercludit, scaras nihilominus ex utraqueripa Matronae ad custodiam deputat. Qua de re Normannivalde constricti, obsides electos et Karolo missos b ea con-ditione donant, ut omnes captivos quos coeperant postquamMatronam intraverant, sine mora aliqua redderent, et autcum aliis Normannis constituto die placiti a Sequane rece-dentes mare peterent, aut, si alii cum eis redire non vellent,una cum exercitu Karoli retractantes ire bello adpeterent 6 .Sicque, datis decem obsidibus, sunt ad suos redire permissi.Et post viginti circiter dies ipse Welandus ad Karolumveniens, illi se commendavit et sacramenta cum eis quossecum habuit statim praebuit. Indeque ad naves regressus,cum omni Danorum navigio usque ad Gemeticum d -*, ubiillorum naves statuerunt reficere et vernale aequinoctiumexspectare, descendit. Refectis navibus, Dani mare petentes,per plures classes se dividunt et prout cuique visum estin diversa velificant; maior autem 6 pars Brittanos, qui Salo-mone duce habitant in Niustria, petit; quibus et illi iungunturqui in Hispania fuerant. De quibus Rotbertus duodecim
a) et Gozfrido des. 1; suppi, edd. b) misos corr. missos 1. c) abpeterent 1.d) Gemeacum 1. e) superscr. 1.
1) Oise. 2) Meaux . 3) Treiectum-Baldulji, Trilbardou . 4) Iumi&ges.