64 ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 860.861.
gant. A quibus profligati atque repulsi, alias partes petunt.Hi vero Dani qui in Rodano morabantur usque ad Valentiamcivitatem vastando perveniunt. Unde, direptis® quae circaerant omnibus, revertentes, ad insulam in qua sedes po-suerant redeunt.
Ludoicus, Karlus et Lotharius reges Kalendas Iuniasapud castrum quod Confluentes vocatur conveniunt, ibiquede pace inter se diu tractantes, tandem concordiam atqueamicitiam ipsi per se iuramento firmant 1 .
Ludoicus imperator Italiae suorum factione impetitur,et ipse contra eos ac contra Beneventanos rapinis atque in-cendiis desaevit.
Dani qui in Rodano fuerant Italiam petunt et Pisas civi-tatem aliasque capiunt, depraedantur 11 atque devastant.
Lotharius rex metuens avunculum suum Karlum, Ludoicoregi Germaniae sociatur atque ob eandem societatem partemregni sui, id est Helizaciam c , tradit. Uxor' 1 Lotharii timensodium viri sui atque insidias, ad fratrem suum Hucbertumin regno Karli aufugit.
Karlus rex monasterium Sancti Martini e filio suo Ludoicolargitur.
861.
Dani mense Ianuario 2 Luteciam Parisiorum et ecclesiamsancti Wincentii f martyris et Sancti Germani confessorisincendio tradunt; negotiatores quoque per Sequanam navigiosursum versus fugientes insecuntur et capiunt. Alii quoqueDanorum pyratae Tarvanensem pagum adeunt et devastant.
4. Kalendas Aprilis luna 14. post horam noctis octavamtota in nigredinem vertitur.
Karlus rex filium suum Lotharium claudum in mona-sterio Sancti Iohannis 3 clericum fieri iubet.
a) direptis — sedes suppi, in marg. inferiore 1. Qua depraedata ad Ghr. Norm,
b) dephendantur 1. c) Heliasaciam corr. Heiisaciam 1. d)Vuxorl. e) ecorr.l,f) uuincentii 1.
1) V. acta LL. I, p. 469. 2) Potior fides habenda Aimoino monacho
Sancti Germani , qui hoc tempore florebat. Is enim in historia miraculo-rum sancti Germani Paris, lib. II, num. 10. hoc excidium accidisse
tradit die sancto paschae. BOUQ. 3) i. e. in monasterio Reomaensi.Lotharius etiam eiusdem loci abbas fuit, itidemque monasterii SanctiGermani Autissiodorensis. BOUQ.