Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
52
Einzelbild herunterladen
 

52 ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 859.

Karlus rex per diversa loca conventus episcoporum agit,sed quarto a Tullo Leucorum miliario in villa Saponarias a - 1eum Lothario et Karlo, nepotibus suis, regibus, sinodo epi-scoporum adsistens, libellum accusationis adversus Guani-lonem Agedinci Senonum metropolitanum episcopum por-rigit 2 3 . Quae tamen accio propter absentiam eiusdem Guani-lonis episcopi dilata est. Inde ad conloquium fratris b suiLudoici regis in insula Reni inter Antunnacum c - 5 et Con-fluentes properat. Cuius colloquii effectus differtur usquead 8. Kalendas Novembris apud Basiliam civitatem. QuoLodoico adveniente, Karlus propter Lotharii absentiam abitinere coepto revertitur.

Aquitani ad Karlum puerum omnes pene convertuntur.Pippinus Rotberto comiti et Brittonibus sociatur.

Acies in caelo mense Augusto, Septembri et Octobrinocturno tempore visuntur, ita ut diurna claritas ab orienteusque in septentrionem continue fulserit, et columnae san-guineae ex ea discurrentes processerint.

Dani noviter advenientes monasterium Sancti Walarici 4et Samarobricam Ambianorum civitatem aliaque circum-

a ue loca rapinis et incendiis vastant. Alii quoque eorumam Reni Patavum 5 simili furore invadunt. Hi veroqui d in Sequana morantur Noviomum civitatem noctu ad-gressi e , Immonem episcopum cum aliis nobilibus, tam cle-ricis quam laicis, capiunt, vastataque civitate, secum ab-ducunt f atque in itinere interficiunt. Qui etiam ante duosmenses Ermenfridum Belvagorum in quadam villa interfice-rant s- 6 , sed et anno praeterito Baltfridum h Baiocassium epi-scopum necaverant. Ossa beatorum martyrum Dyonisii,Rustici et Eleutherii metu eorundem Danorum in pagumMauripensem in villam sui iuris Novientem devecta suntatque 11. Kalendas Octobris in loculis diligenter conlocata.

a) Soponarias 1. b) fratrisui 1. c) Autunnacum 1. d) superscr. 1. e) in-gressi Chr. Norm. f) adducunt 1. g) ita 1. h) Blatfridum 1.

1) Huius villae, quae ima leuca distabat a Tullo, multa supersunt

vestigia. BOUQ. Nunc praedium BavonnUres. 2) LL. I, p. 462.

3) Andemacum intelligi, Rudolfi Ann. probant. 4) Saint-Valery-sur

Somme. 5) i. e. Batuam. 6) Immonem tamen Noviomensem epi-scopum et Ermenfridum Bellovacensem ad mensem Octobrem anni sub-

sequentis superstites fuisse, manifestum est ex actis concilii Tullensis apudTusiacum, cui ambo subscripsere. Bainelmus quidem, Immonis successor,

ibidem etiam inter subscribentium nomina invenitur: at post synodum eiusactis, quod non raro fiebat, subscribere potuit, ut certe iisdem subscripsereAutissiodorenses duo, Abbo scilicet et Christianus. Ita Mabillonius lib. 35.Annal. Bened. num. 50. BOUQ. 7) Nogent - sur - Seine.