34 ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 846. 847.
nitio de causis ecclesiasticis ita flocci pensa est, ut vix um-quam reverentia pontificalis, Christianorum dumtaxat tempo-ribus, sic posthabita legatur 1 . Quadam die iunior a cumequa coiens repertus, iudicio Francorum vivus incendio cre-matur. Inde partes Brittaniae Karolus cum exercitu
petens, pacem cum Nomenogio duce Brittorum b , intervenien-tibus hinc et abinde sacramentis, paciscitur.
Huius anni mense Maio tanta apud Altiodorum civitateminundatio pluviarum fluxit, ut parietes penetrans ipsas etiamcupas plenas vini in fluvium Icaunam 2 detulerit, sed et, quodest mirabilius, quandam vineam cum terra, vitibus et arbo-ribus omnibus in nullo disruptam, ita ut erat solidam, aparte Icaunae fluminis in alteram eiusdem fluvii partem trans-posuerit, acsi in eodem agro naturaliter fuerit.
Mense Augusto Saraceni Maurique Tiberi Romam ad-gressi, basilicam beati Petri apostolorum principis devastantes,ablatis cum ipso altari, quod tumbae memorati apostolorumprincipis superpositum fuerat, omnibus ornamentis atquethesauris, quendam montem centum ab Urbe milibus muni-tissimum occupant. Quos quidam ducum 0 Hlotharii minusreligiose adorsi atque deleti sunt; pars autem hostium eccle-siam beati Pauli apostoli adiens, a Campaniensibus d - 3oppressa, prorsus interfecta est.
Hludowicus rex Germannorum adversus Sclavos 4 pro-fectus, tam intestino suorum conflictu quam hostium 5 victoriaconterritus, reversus est.
Hlodoicus, Hlotharii filius, rex Italiae, cum Saracenispugnans, victus vix Romam pervenit 6 .
847 .
Legati Abdirhaman regis Saracenorum a Corduba Hispa-niae ad Karolum pacis petendae foederisque firmandi gratiaveniunt. Quos apud Remorum Durocortorum decenter etsuscepit et absolvit.
Bodo, qui ante annos aliquod 7 christiana e veritate dere-licta ad Iudeorum perfidiam concesserat, in tantum mali pro-fecit, ut in omnes christianos Hispaniae degentes tam regisquam gentis Saracenorum animos concitare studuerit, qua-
a) iuniorum 1; iunior quidam P .; vocabulum corruptum videtur, b) ita h. I, 1.c) dudum 1; em. P. d) Capaniensibus 1. e) ebristiani 1.
1) Cf. LL . I, p, 388. 2) Yonne , 3) De marchione Guidone
Spolitano dicit Benedictus c. 26, SS. III, p. 713. 4) MaraJienses.
5) Boemanorum. 6) Cf. Benedict . I. L, qui Hludovicum ante Borriam
victum dicit . De alia Christianorum clade refert Iohannes , G. epp. Neap .
c. 60, SS. Lang. p. 433, 7) V. supra a. 839.