ANNALES BEKTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 842. 843. 29
Karolus mense Octobri ab urbe Mediomatricorum Van-gium profectus, Hludowico fratri coniungitur. Quibus inibidiutius immorantibus, et missis alternatim ad Hlothariumintercurrentibus ac de regni portionibus multum diuque con-sultantibus, tandem inventum est, ut missi strennui a per uni-versum suae ditionis regnum dirigerentur 11 , quorum industriadiligentior discriptio fieret, cuius serie trium fratrum aequis-sima regni® divisio inrefragabiliter statuto tempore patra-retur. Quibus destinatis, Hlodowicus Germaniam repedat,Hlotharius medioximis regni Francorum immoratur. KarolusCarisiacum palatium veniens, Ermendrud, neptem Adalardi dcomitis 1 , uxorem ducit, atque Augustam Viromandorum, admemoriam videlicet beati Quintini martyris, nativitatis domi-nicae 6 festum celebraturus, proficiscitur. Inter haec terraemotus in inferioribus Galliae factus est.
843 .
Hlotharius et Hlodowicus intra fines regnorum suorumsese cohibentes, pacifice degunt, Karolus Aquitaniam perva-gatur. Quo illic constituto, Nomenogius Britto et Land-bertus f , qui nuper ab eius fidelitate defecerant s, RainaldumNamnetorum ducem interficiunt, complures capiunt. Emer-gentibus igitur hinc inde tot tantisque incessabiliter malis,vastante passim cuncta raptore, coacti sunt per multa totiusGalliae loca homines terram mixta paucitate farinae atquein panis speciem redactam comedere. Eratque lacrimabile,immo execrabile nimium facinus, ut h iumenta raptorumpabulis 1 habundarent et homines ipsius terrenae admixtioniscrustulis indigerent.
Pyratae Nordmandorum k urbem Namnetum adgressi,interfectis episcopo et multis clericorum atque laicorumsexusque promiscui, depraedata civitate, inferioris 1 Aqui-taniae partes depopulaturi 111 adoriuntur. Ad postremum in-sulam quandam 2 ingressi, convectis a continenti domibus,hiemare velut perpetuis sedibus statuerunt.
Karolus ad condictum fratribus obvians, penes Viro-dunum coniungitur. Ubi distributis portionibus 3 , Hludo-wicus ultra Rhenum omnia, citra Renum vero Nemetum,
a) strenui 2; missis trentivi 1; missi trecitini Ch., quod idem esse quod triceni P .dixit ; alii pro trecenteni scriptum habent; v. Dilmmler I, p. 180, n.; sed strennui instrentiui latere (ti pro n scripto), iam Dehaisnes vidit. b) diligerentur 1; dele-garentur 2. c) regna 1. 2; regnorum edd. d) Adel. 2. e) et apparitionisadd. ed.; sed des . 1. 2. f) Lambertus 2. g) deferant 1. h) in 1. 2; cumedd,; sed cf. a. 841, p. 26. i) papulis 1; corr . pabulis 2. k) Norhmandorum 2.1) inferiores 2. m) depopulaturi corr. depopulari 2.
1) Filiam Odonis Aurelianensis, 2) LHsle de JRhd. 3) De quibus
v. Diimmler 1 , p. 195.