ANNALES BERTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 839.
17
autem, sanguinem communis populi fundi admodum metuens,ad loca alia transpositioni oportuna divertere nullatenusdedignatus est; in quibus omnibus econtra ripis insistentemet transfretare conantibus obsistentem filium conspicatus;eratque videre miseriam, hac pio patre, illae impio filiodigredientibus. Qua necessitate imperator compulsus, Mo-gontiam repedat, fideliumque hinc inde propere confluentiumob asperitatem hiemis incommoditatem diutius non ferens,tribus ferme infra memoratam urbem milibus Hreno trans-posito, Saxones obvios suscipit. Hlodowicus vero, com-pertis 3 patris eatenus sibi inopinato transpositu, deficientibusquos ex Haustrasiis 11 , Thoringin c atque Alamannis illexeratsecumque adduxerat, concitus aufugit, Noreiamque, quaenunc Baioaria dicitur, regnum videlicet sibi olim a patretraditum, revertitur. Imperator paternae pietatis non inmemor,filium persequi supersedit, receptisque qui ab illo ad impera-toris clementiam fugerant ac sacramento firmatis, et insuper ddiscordiarum incentoribus fautoribusque pro merito criminumpartim rebus partim exilio dampnatis, Franconofurd pervenit.Ubi e aliquot diebus perendinens f , marcas populosque Ger-manicos disponere suaeque fidei artius subiugare non distulitac deinde in partes Alamanniae tempore quadragesimae advillam regiam quae Bodoma 1 dicitur properavit s.
Interea lacrimabile nimiumque cunctis catholicae aeccle-siae filiis ingemescendum, fama perferente, innotuit: Bodonemdiaconum, Alamannica gente progenitum et ab ipsis paenecunabulis in christiana religione palatinis eruditionibus divinishumanisque litteris aliquatenus inbutum, qui anno praecedenteRomam orationis gratia properandi licentiam ab augustispoposcerat multisque donariis muneratus impetraverat, humanigeneris hoste pellectum, relicta christianitate ad iudaismumsese converterit 1 '. Et primum quidem consilio proditionisatque perditionis suae cum Iudaeis inito, quos secum ad-duxerat paganis vendendos, callide machinari non timuit;quibus distractis, uno tantummodo secum, qui nepos eiusferebatur, retento *, abnegata — quod lacrimabiliter dicimus —Christi fide, sese Iudaeum professus est. Sicque circumcisus,capillisque ac barba crescentibus, et mutato potiusque usur-pato Eleazari nomine, accinctus etiam cingulo militari, cuius-dam Iudaei filiam sibi in matrimonium copulavit, coactomemorato nepote suo similiter ad iudaismum translato, tandem-que cum Iudaeis, miserrimam k cupiditate devinctus, Caesar-
a) comperto edd. b) Austrasiis 2. c) Thoringiis edd. d) Ms scr., sed priuseras. 1. e) ubique 2. f) perendinans edd.; permanens 2. g) properavi 1.Sequentia — indicavit om. 2. h) ila pro convertisse 1 . i) retendo 1 . k) ita 1 .
1) Bodman, ad lacum Potamicum.
.4
2