Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
 

ANNALES BEKTINIANI AUCTORE PRUDENTIO. 837. 838. 15

nentibus, in quacumque regione consistunt. Sicque iubenteimperatore in sui praesentia episcopi, abbates, comites etvassalli a dominici in memoratis locis beneficia habentes Karolose commendaverunt et fidelitatem sacramento firmaverunt.

Anno ab incarnatione Domini 838.

Post haec peractis sacrae nativitatis, apparitionis atqueoblationis 1 dominicae sollempnitatibus, inchoatisque quadra- Pebr. 2.gesimae ieiuniis, imperatori sermo innotuit, Hlodowicumfratris b Hlotharii intra Alpium septa colloquium expetisse.

Quod quia se inscio inconsultoque praesumpserat, egre tulit,directisque quam celerrime quaquaversum cursoribus, genera-liter fideles accersit 0 , propereque undique adcurrentibusfiliorum suspectum colloquium patefacit et, si ita necessitaspostulet, ad resistendum paratissimos monet. Quod Hlodo-wicus cognito, octavarum sanctae d paschae ebdomada iubente Apr.2127.patre advenit, subtiliterque discussus, tandem sacramentocum sibi maxime credulis, nihil fidelitati patris atque honoriadversum illo colloquio meditatum, firmavit e . Sicque remissoad propria, ut mense Maio imperatori in Noviomago oc-currat 1, iniunctum est. Nam 8 illo iuxta condictum imperatorprogredi disponebat, quatenus sui praesentia dampnum, quodannis praeteritis pyratarum inportunitate nostrorumque desidiacontigerat, vitaretur; habitoque conventu fidelium, copiosuscirca maritima apparatus distributus est. Inter quae Dano-rum pyratae patria egressi, ortoque subito maritimorumfluctuum turbinf, vix paucissimis evadentibus, submersi sunt.Hlodowicus autem patris praesentiae secundum quod iussumfuerat sese offerre non distulit, habitaque secus quam opor-tuerat conflictatione verborum, quicquid ultra citraque Renumpaterni iuris usurpaverat, recipiente patre, amisit, Helisatiam* 1videlicet, Saxoniam, Toringiam, Austriam atque Alamanniam.

Interim' Saracenorum pyraticae classes Massiliam Pro-vinciae irruentes, abductis sanctimonialibus, quarum illic nonmodica congregatio degebat, omnibus et cunctis masculinisexus clericis et laicis, vastataque urbe, thesauros quoqueaecclesiarum Christi secum universaliter asportarunt k .

Igitur imperator ad placitum suum generale, sicut con-dixerat, mediante 1 Augusto in Oarisiaco pervenit. Quo Pip-pino paternis obsequiis assistente atque favente, fratri Karolo,tunc cingulo insignito, pars Niustriae ad praesens data est,

a) vassi 2. b) fratrem 1. c) accessit 1. d) sancti 2. e) fimavit eorr.firmavit 1. f) occurret 1. g) sequentia subm. sunt om. 2. h) Helissatiam 2.i) Interim asportarunt om. 2. k) asportaram 1. 1) bis scr. 2.

1) Dies praesentationis Domini in templo, a Thietmaro V, 26. l ob -viacio Simeonis' dictus, idem est qui purificatio Mariae,