Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

ANNALIUM BERTINIANORUM PARS I. 834.

9

cius videlicet episcopus 1 , Bonifacius" comes 2 , Pippinus 3 ,consanguineus imperatoris, aliique quam plures, quod con-iugem eius quidam inimicorum morti tradere vellent, miseruntsub omni celeritate qui illam eriperent, ereptam que usquead praesentiam domni imperatoris in Aquis incolomem per-duxerunt b . Eo etiam tempore in expeditione, quae contraLantbertum et Matfridum aliosque Hlotharii complices directafuerat 0 , interfecti sunt Odo 4 et Willelmus (1 - 5 , frater e eius, acFulbertus comites et Theoto monasterii Sancti Martini abbaset alii quam plures.

Interim etiam classis de Danis veniens in Frisiam, ali-quam partem ex illa devastavit. Et inde per Vetus-Tre-iectum 6 ad emporium quod vocatur Dorestadus f venientes,omnia diripuerunt. Homines autem quosdam occiderunt,quosdam captivatos & abduxerunt partemque eius igni crema-verunt.

Hlotharius vero cum suis Cavellonem veniens, eam ex-pugnavit ignique succendit et comites qui ibi aderant com-prehendit ; ex quibus tres interfecit 7 , alios autem secum indesub custodia duxit; ac sororem Bernardi h sanctimonialem 8in cupa positam in Ararim fluvium demergi fecit; et deindeAurelianis venit. Quibus domnus imperator auditis, con-vocavit exercitum Lingonis medio mense Augusto. Ibiqueannualia dona suscipiens, continuo ad liberandum populumcontra invasores regni iter 1 per Tricassinorum k et Carnotumatque Dunensium 9 regiones, iuxta Blisum 10 castellum unacum filio suo Hludowico pervenit illicque 1 castra metatus est.Ubi etiam Pippinus, filius eius, cum exercitu in auxiliumpatri occurrit. Nam Hlotharius haut procul in castris resi-dens, cum suis [praelium" 1 ] minitabatur; quod tamen minimeefficere potuit. Tunc domnus imperator, solita clementiamotus, misit ad illum, ut pacifice ad se veniret, quia uni-versa quae contra illum dicta" habuerat ei suisque omnibusconcederet; et Hlothario quidem Italiam, sicut tempore domniKaroli Pippinus, germanus domni imperatoris, habuerat, con-cessit, caeteris vero vitam, membra, hereditatem et multisbeneficia perdonavit. Quem pater ad se cum suis venientemfortiter iuramento constrinxit, ne talia facere aut alicui

а) Bonef. 2. b) perducerent 2. c) fuerat corr. fuerant t. d) Uullelraus 2.e) frs corr. ff 2. f) Dorastadus l a . g) captivos 2. Chr. JV. h) Bernardissanctim. 1. i) vocabulum deesse videtur, ut monuit Simson II, p. 111, n. k) Trec. 2.1) ibique 2. m) ita 2; deest 1. n) acta vel facta? P.; delicta Simson.

1) Veronensis. 2) Tusciae. 3 ) Filius Bernhardi regis Italiae;

cf. Begin. a. 818. 4) Comes Aurelianensis. 5) Comes Blesensis.

б) TJtrecht. 7) Goslielmum et Sanilam comites, Madalelmum vassallum

V.Hlud. c. 52. dicit; cf. Simsonll, p. 107. 8) Oerbergam. 9) LeDunois.

10) Blois.