Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
5
Einzelbild herunterladen
 

ANNALIUM BERT1NIAN0RUM PARS I. 832. 833.

5

1

J

hoc maxime Mathfridus a - 1 dolose meditatus et b machinatusest. Cui domnus imperator anno priore, cum ad mortemdiiudicatus fuerat, vitam et membra et hereditatem habereconcessit. Cumque Hludowicus patrem suum cum tantafidelium copia Hrenum transisse cognovit c , minorata est eiusaudacia, et expetitae iniustae potentiae spes ablata est. Necmora, cum suis hominibus Baioariam per eandem viam quavenerat festinanter reversus est, plurimique eorum qui cumillo erant ad domnum imperatorem regressi sunt. Audiensdomnus imperator subitaniam d eius reversionem, perrexitad locum de quo ille redierat ibique plurima devastata in-venit. Quae omnia adversa, sicut ei e mos est, patienter tulit,et lento gradu, non filium persequendo, cum omni exercituin Alamanniam perrexit, pervenitque ad Augustburg superLech f ; ibique filium suum; qui taliter seductus fuerat, adse venire fecit ac solita pietate quae contra se facta fuerantomnia s illi indulsit. Qui tamen iureiurando promisit, ne ultratalia perpetraret neque aliis ad hoc consentiret. Peractoitaque placito, filium suum cum pace Baioariam redire per-misit, et exercitu' 1 dimisso, ipse per Austriam ad Salz venit.Ibique illi domna imperatrix obviam occurrit. Qui unanavali itinere Mogantiam venerunt; ubi et Hlotharius patrioccurrit. Ubi etiam denuo annunciatum est placitum generaleKalendas Septembris Aurelianis habendum, ibique unum-quemque liberum hostiliter advenire. Cumque illuc pervenit,dona annualia more solito suscipiens, mox inde ad Lemodi-cas festinavit. Tunc filium suum Pippinum ad se vocans,inter cetera increpavit eum, cur de eius praesentia sinelicentia aufugisset. Paterno illum affectu corripere cupiens,in Franciam ire praecepit, ut in loco quo eum iniunxitmoram faceret 1 , quousque sua emendatione patris animummitigaret. Ille se facturum simulans et de incoepto itinereregrediens, paternam iussionem implere contempsit, domnoimperatore per alias partes Aquitaniae in Franciam rever-tente. Dumque hoc illi nunciatum esset, non tam cito inFranciam venit, sicut dispositum habuerat, sed propter hocaliquantis diebus illis in partibus moras faciens, tandemnatale Domini Cinomannis pervenit

anno ab k incarnatione Domini 833.

Nam ibi caelebratis sanctis diebus, recto itinere Aquispervenit. Ubi non multis diebus demoranti nunciatum est

a) Madifridus 2. b) et m 4 des. 2. c) congnovit 1. d) ita 1. e) eis 1.f) Leth 2. g) umnia corr. omnia 1. b) exercito corr, exercitu 2. i) facere 1.k) ab i. D. des. 2.

1) Comes Aurelianensis.