Druckschrift 
Annales Bertiniani
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
 

2

ANNALIUM BERTINIANORUM PARS I. 330.

maximequ^ hoc persuadente* Bernhardo b camerario. Et nonMart. 2. multo post Aquis exivit, id est quarta feria quae diciturcapud ieiunium®, valde pedum aegritudine laboriosus, et[statuit d ] per maritima loca illuc properare, domna impera-trice in Aquis dimissa. Quod iter omnis populus molesteferens, propter difficultatem itineris eum illuc sequi noluerunt.Nam aliqui ex primoribus murmurationem populi cognoscen-tes, convocaverunt illum, ut eum a fide, quam domno impe-ratori promissam habebant, averterent. Ideoque omnis popu-lus, qui in Brittaniam ire debebat, ad Parisium se coniunxit e ,necnon Hlotharium f de Italia et PippinumS de Aquitaniahostiliter adversum patrem h venire, ut illum de regno eice-rent et novercam suam perderent ac Bernardum interficerent,compulerunt. Quod praefatus Bernardus sentiens, fuga lapsusBarcinonam pervenit. Cumque domno imperatori illorumconsilium denunciatum esset', continuo obviam illis ad Con-pendium perrexit. Ibique veniens Pippinus k cum multitudinepopuli, consensu Hlotharii 1 omnem potestatem regiam uxorem-que eius tulerunt, ac velantes eam, miserunt Pictavis admonasterium Sanctae Radegundis; cuius etiam fratres, Con-radum m videlicet atque Rodulfum, tonsorantes, per monasteriaApr. 24. retruserunt. Post octavas autem paschae Hlotharius de Italiaperveniens, placitum illic habuit et Herebertum, fratrem Ber-nardi, excaecari iussit aliquosque fideles domni imperatorisin custodiam misit. His omnibus ita peractis, alium con-ventum domnus imperator cum filio suo Hlothario circaKalendas Octobris Noviomago condixit", ubi Saxones etorientales Franci convenire potuissent. Nam illuc ex utra-que parte, scilicet domni 0 imperatoris et Hlotharii, multo-rum congregatus est exercitus, ibique domnus imperator,recuperato p imperio, iussit auctores illius facti i , quorumfraus detecta et conspiratio patefacta erat, propter illorumcontroversiam in custodiam mitti usque ad aliud placitum,quod Aquisgrani erat habiturus. Verum ab omnibus epi-scopis, abbatibus, comitibus 1, ac ceteris Francis iudicatumest, ut coniux eius, quae iniuste et sine lege ac iudicio eiablata fuerat, ad memoratum condictum placitum reducere-tur et, si quislibet aliquod s crimen illi obicere vellet, autse legibus defenderet aut 1 iudicium Francorum subiret. Etinde domnus imperator ad hiemandum Aquis properavit

a) persudente corr. persuadente 1. b) Bernardo 2. c) ita 1. 2. d) statuitdeest 1. 2. e) iunxit 2. f) Loth. 2, nonnumquam. g) Pipinum 2, semper.h) 6 corr. I. i) fuisset 1 a . k) Pipinus 7i. I. etiam 1. 1) Chlotharii 2.

m) Conraddum 2. n) conduxit 1. 2. o) ante domni rasura quinque fere litte-rarum 1 . p) recuperata i; o e corr. 2. q) factu X. r) comitis 1 . 2. s) ali-quot 1. t) ac corr. aut 1.