Statuten des Contubernium« 1536.
443
XXII.
Studiosis incolis Contubernii sua Magistri assiduitatemaxime consulere prodesseque poterint. Quare nequis de Colle-gio Magistrorum, oppido itineris faciendi causa egreditor, nisiprimum substituto alio ad functionem muneris sui, et exora-tis praesulibus Contubernii, vt facere sibi liceat. Accedito autemipse, si vllo modo poterit ad praesides, vel saltem illorum vnumaetate et dignitate praestantem reliquis et discessionis suae facul-tatem obtineto. Et quem in suum locum substituerit tempestiuecertiorem facito, vt ad docendum ille paratus veniat. Quamdiuetiam sibi vt abesse liceret impetrarit, taindiu abesto. Si diutiusabfuerit siue contra superius statuta fecerit, hoc suum delictumpraesidibus indicato, quibus ipsum priuare munere ac honoreius esto.
XXIII.
Mulctae quae a studiosis exiguntur Contubernii ad necessariosvsus reseruautor. Ipsi Magistri suorum delictorum multas prae-sidum vni persoluunto.
XTIIT.
Conuentorum et collegiatorum prioris seculi appel-latio emendata est Collegii Magistrorum in Contubernionomine. Vnam enim omnium, qui conducti stipendiis ab vniuer-sitate scolae huius bonas artes docent, rationem esse putandum.Recteque Collegium deinceps nominabitur. Quos (non enimhorum temporum consuetudo neque ipsius veritatis nunc emicanslumen, similia studia priorum retineri patitur), quid docere quas-que horas occupare aequum sit, sequitur. Hoc quisque fideliteret sedulo praestabit, aut nisi praestiterit, contra iusinrandmn da-tum Vniuersitati scholae huius facere se sciet.
Ac primum. Cum haec doctrina contubernalis propositasit praecipue iis, qui studiorum in litteris ac bonis artibus suo-rum praemia et honores ambiant, ad quos veterum laudabili in-stituto quasi per gradus quosdam conscendatur, s i prius per hancdoctrinam decurrerint et confecerint atque expleuerint tanquamspatium illius, quemadmodum suis legibus praescriptum est. Ideo