444
Bursae.
rectam et definitam rationem atque etiam tempora stata illiusesse oportet. Quam in praesentia rationem quaeque tempora adlumc qui subiicitur modum rectissime constitutum iri visum:
Hora antemeridiana ßexta doceantur praecepta Dialecticae.
Septima. Rhetoricae.
Haec discent candidati honorum baccalaureatus, vt dixere 1 .
Disputationes contubernales pro eo atque praescrip-tae quoque tempore ab Vniuersitate scolastica fuerint, ita obeuntoratque curantor, in qua re praesidum Contubernii in negligentiasanimaduersio esto.
Si in coetu contubernali, aut aliquo qui huc pertineat, fue-rint pueri imperiti elementorum Grammaticae in Paedagogiumad discendum mittuntor a Magistris collegii contubernalis. Nifecerint animaduersionem praesidum arbitrariam sufferunto. DePaedagogii autem propria doctrina, cum est ratio exposita in con-stitutionibus studii artium, tum praesidi illius curae sit.
Quicunque alii Magistri extra Collegium in Contu-bernio manere volent, sic degunto, ne a laudabili consuetudine,institutis, legibus contubernii discedant, neue contra quicquamaudeant. Ni fecerint expelluntor.
Feriarum multitudine cum studiis damnum dari soleat,nemo de Collegio magistrorum alias ferias quam concessas statutocomunitatis studii artium vsurpato, aut pcenam luito prasidumarbitrio. Ipse autem hoc se fecisse , quotiescunque fecerit, illisindicato.
Praesidum quatuor Contubernii praecipuum offitium estinspectionis rerum contubernii. Quod quo tempore libuerit, facereillis licet. Tum non modo interrogati magistri sed et discipuliet ministri simpliciter et liquide respondento. Nemo mendatiumdicito aut veritatem callide involuito. Magistri etiam fideliterde discipulorum suorum ingeniis profectuque quae sciuerint expo-nant. Atque praesides ad quos autores ordinariis horis extraContubernium audiendos ire iusserint, ad illos vt eant curanto.Ni fecerint, animaduersio in ipsos praesidum arbitrii esto.
1 Dieser Stundenplan ist nicht weiter eingetragen worden und dieLücke gehliehen, da man sich wohl überzeugte, dass dergleichen nicht fürdie Dauer vorauszubestimmen ist.
i