Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
442
Einzelbild herunterladen
 

442

Bursas.

s i cl i b u s C o n t u b e r n i i probare debent. Quodsi, cur abessent,causam prsesidibus non probarint, triobulo seu cruciatis IIII mulc-tentur. Si tamen re aut dignitate cuiuspiam flagitante hospesnon vulgaris inuitandus videatur, cuius reuerentias lautiormensa quam communis debeatur, liceat extra mensam communemconu iui um instruere. Ita tamen vt damnum hac in parte siquod contubernium fecerit, maxime utensilium nomine, de sententiaHectoris Contubernii sarciatur. Dabunt tamen tum omnesoperam, vt, si ullo modo fieri possit, prius apud communem men-sam assint. Contra facientibus mulcta cruciatorum IIII indicitor.Est autem accipiendum nihil hac praescriptione aliud statui quamvt caneatur, ne discipuli ad mensas absque magistro relinquantur.

XYITII.

Quo quisque Magister munere ipse fungetur, praesertim siquod solenne sit, nisi quo minus faceret, vtique praeficere aliumliceret, praesides Contubernii permiserint. In hoc qui deliquerit,cruciatorum X multam soluito.

XX.

Leges et statuta administrationis Contubernalis omnibustemporibus re poscente augere Magistrorum Collegio li-ceat, sed illa tamen augmenta tum demum rata sunto, si a pra?.-sidibus Contubernii non improbata fuerint. Maxime quod adcuram rei familiaris attinet. Culinai et cellae vinariae procurato-res legibus a collegio Magistrorum propositis viuunto, seque fac-turos iusiurandum danto. Si quis autem incolarum Contuberniistatutis magistrorum suorum reclamarit, accusator apud praesidesContubernii, punitor arbitrio illorum.

XXI.

Magistri etiam collegii dent operam , vt morum ciuilitatem,maxime dum cibus capitur, vtque ipsum suum quoddam mensaedecorum custodiant, quo exemplo studiosi rusticitatem et in-elegentiam hac quoque in parte exuant, lnprimis clamores ab-erunt. Ipsi etiam, quid fieri deceat, imperitos docento. Noufacientes castiganto, improbos et detrectantes monitionum accu-santo apud praesides Contubernii.