Statuten des Contuberniums 1536. 433
discriminis esse iudicandum, nisi diuersitatem quandam doctrinae.Paedagogarehae puerilis educatio proprie sit commissa.
Caput YI. De praeside Paedagogarchiae.
Ex sententia consilii Vniuersitatis Imius demandabitur vnialicui homini latinarum graecarumque litterarum perito et ver-sato in studiis artium cura et respectus paedagogii, qui videat,vt omnia in illius administratione ordine et recte gerantur.Paedagogarcham moneat, obiurget, doceat, hortetur, deniquepraesit functioni muneris ipsius. Sed animaduersio in Paedagog-archain ob delictum Consilii Vniuersitatis huius scholae esto.
Caput VII. De Consilio Contubernii.
In deliberationibus omnibus non grauibus Rector vnum autalterum de collegio Magistrum sibi aduocabit. In grauioribusde vniuersis consilium constituet. Si quid omnino explicari nonpoterit, eius decisionem a quatuor viris praesidibus Con-tubernii petent.
Caput VIII. De incolis contubernalium aedium.
Quicunque studiosi in Contubernio degent legibus contuber-nalibus tenebuntur, cum quiete et pudore viuent, Rectori im-primis ac suis magistris morigeri erunt, non dabunt Contuberniodamnum, vndecunque illatum iri timebunt, eam in partem provirili se opponent.
Caput IX. De famulis.
Famuli contubernalis communitatis praesto erunt iussis le-gittimis, inprimis Rectoris ac Magistrorum collegii, quibus etsacramento obnoxii sint, sed tamen et aliorum aequis et concessispostulationibus inseruient. Suam operam fideliter ac cum in-dustria peragent et datum pensum absoluent. Non refragatores,non oblocutores, non responsatores erunt, sed cum silentio etplacide facient offitium suum.
Urkunden der U. Tübingen.
28