Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
432
Einzelbild herunterladen
 

432

Bursse.

lorum pars cuique obuenerit, eam singulariter respiciet ac cura-bit, quamuis vniuersorum curam gerere debeat. In primis videbit,ne sumptus faciant immodicos aut vetitos.

Caput V. De Paedagogii constitutione et Paedagog-

a r c h a.

Paedagogio, (cuius muneris ratio in formulis instaurationisscholae ab Illustrissimo principe nostro Vdalrico praestituta, ex-posita est) qui prefectus fuerit ab Vniuersitate scholae huius sti-pendioque affectus p ae dago g arc h a nominetur. Huic aliquotattribuantur magistri, qui onera cum illo sustineant pueritiaeerudiendae. A quibus ipse assiduitatem fidemque in curandapueritia sibi commissa et obedientiam imperii sui legittimi accongruentis ad Paedagogii constitutionem instipulabitur.

Aedium assignatarum Paedagogio curam geret cum occlu-dendarum tum aperiendarum suo tempore. Et claues ipse tene-bit, vt de Rectore contubernali est dictum. Puerilia studia tamlitterarum quam vitae ac morum tractabit et constituet non so-lum suo arbitrio, sed eius quoque, qui rationem illorum aliquamde autoritate consilii Vniuersitatis subiecerit. Hunc etiam vtpraesidem suum paedagogarclia spectabit et venerabitur. Ergadiscentes tardius aut oscitanter, ergaque petulantes et honestatisneglectores pro delicti modo ita se geret, vt omnes inteliigantanimaduerti ab ipso in malos et inertes ac socordes attente so-lere. In summa tamen seueritate iracundia aberit et moderatiodigna bonarum artium disciplinis custodietur.

Ad vsum 1 i n g u te 1 a t i n ae pueros maxime locuturos in pre-sentia ipsius aut magistrorum aliorumue doctorum hominumaccurate inducet. Improbum refragatorem, audacem, neglectorem,vbi post castigationem meliorem non fieri cernet, ad prtesidemsuum nomen illius deferet.

In attributos sibi magistros monitionum, obiurgationis, sub-lectionum illi ius esto, animaduertere ob delictum non liceat, sedhoc reseruatum esto prtesidi ipsius, a quo fiat de sententia con-silii Vniuersitatis huius scholae.

Pmdagogarcha ipse illique attributi magistri ad c o 11 e g i u mmagistrorum pertinere constant, neque quicquam inter hos