Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
434
Einzelbild herunterladen
 

434

.Burs®.

Caput X. De formulis sacramentorum, quae a sin-gulis p r se d i c t a r u m conditio n u m s o 1 e n n i t u rdari solent.

Rectoris Contubernii:

Velle suis cum fide et assiduitate praecepta vitae et doctrinaetradere, Contubernii aedes claudi curare, claues tenere, improboset flagitiosos studiorumque neglectores praesidibus Contuberniiaut Rectori Vniuersitatis huius scholae, aut huius vicem gerentiindicare, vexationes initiorum moderari, neque a nonis ampliusexigere, quam constitutum sit, rationes putare cum sindico prae-scriptis temporibus et pecuniam debitam aerario Vniuersitatishuius scholae inferre, poenae sibi inflictae aut mulctae postulare,non reclamare, neque vlla violenta aut improba ratione sesevlcisci. In haec statim post designationem sui iurato.

Magistrorum Collegii:

Velle Rectoris Contubernii legittimis iussis parere omniumrerum, quae contubernali constitutione contineantur. Apud aduo-eantem se Rectorem statim apparere. Aduersus illum nihil clampalamue machinari.

Claues aedium nullas habere.

Poenam mulctamque commeritam pati neque vllam vim op-ponere nec ad vindictam sui vsurpare.

Paedagogarch se et Magistrorum illi attri-buto r u m:

Velle pueritiam sibi commissam curae et fidei suae ad ho-nestatem vitae et eruditionem educere, desperatae malitiae fouereneminem.

Nihil quicquam vlla ratione contra res contubernii ac illiusadministratores moliri, sed ad dignitatem omnium et communi-tatis contubernalis incrementa pro virili elaborare.

Poenam mulctamque debitam delictis suis sustinere, a vicontraria et vindicatione abstinere.

In haec, vbi illis muneris sui functio demandata fuerit, sta-tim iuranto.