398
Facultas Artium.
interrogationes sunto ingenuarum artium atque disciplinarumatque linguae graecae ac latinae secundum propositam huius scholaedoctrinam.
Tum deinde comprobata eruditione candidatorum decerneturauthoritate Cancellarii publica inquisitio more et ritu con-ueniente, ut dictum est. Ea administrabitur paulo seuerius. Namet interrogationes peruagabuntur per totius Philosophiae praeceptaet in illius interdum difficilioribus locis insistent, ut cognosci instudiis diligentia et assiduitas atque profectus quorumque possit.Atque ita de sententia inquisitorum Cancellarii autoritate decer-nentur honores candidatis, ita quidem ordinatis, ut meritum eru-ditionis illorum exigere uisum fuerit. Et postea publice etiamconferentur solennitate congruente.
Praemia autem erunt inquisitorum haec. Ynum florenumad examen priuatum singuli candidati pendent. Haec summapecuniae in inquisitores Decanumque et Magistros Consilii diui-detur. Iu ipsos inquisitores impendet facultas cruciatos VII, utest expositum capite XV. De impensis munusculorum nomine estdictum. Keliqui sunt cruciati XV, quos numerabunt ad publicamexaminationem singuli candidati Communitati studii artium. Quaeimpendet in inquisitores quoque tempore pro copia candidatorum,quantum quidem statuerit Consilium Vniuersitatis scholae huius,ad quod quoque tempore ea de re referretur.
De so 1 enni declaratione nouorum Magistrorum
Cap. XI1II.
Qui iam digni uisi atque reperti fuere, quibus honores ma-gistrales decernerentur, iis publice pro contione studiosorum i n-signia honorum, ut solet conferentur. Haec curatio est De-cani propria, quam nisi Vniuersitas permiserit illi scholae huius,ut alium substitueret, obire ipsum oportet. Peragetur autem hocmunus a Decano conueniente ritu. Ipse erit honeste pro con-suetudine horum temporum uestitus orationemque habebit con-sentaneam his, quae geruntur, utque omnia fiant ordine uidebit.
De promissione nouorum cum B a c c a 1 a u r e o r u mtum Magistrorum.
Poscente Notario uel publico ministro promittet tam Bacca-laureus quam Magister nouus: