Statuta 1536.
397
Ministro publico cruciati XXIV.
In sumptus epulares florini tres.
Ad prandium Aristotelis singuli florinum unum.
Decano laudationis nomine dabitur ab uniuersis florinus unus.
Eidem inscriptionis nomine cruciati VIII.
In solenni declarationis celebritate nouis Magistris ad quae-stionem aliquam responderi solet.
Hoc fiet a beneuolentibus et inductis sensu Immanitatis, nonconductis pileoli mercede, etiam ii qui reliquis anteferentur etquasi ordinem ducent duo.
Quid Magistris inquisitoribus suis dare donareque uelint,liberalitatis ipsorum esto, ut si quid dandum non putarint, re-quiri ab ipsis nihil possit.
Examinationum modus et obseruatio.
Quia uero non potest eadem ratio inquisitionum seruari,quam quondam tenuere, ideo conuenientem melioribus studiis etinstitutae doctrinae modum illorum quendam uisum est hoc locoexponere, qui nunc deinceps obseruari debeat.
Ac primum cum Baccalaureis ita peragetur. Cum ali-qui, qui se petere hunc honorem, sicut dictum est, fuerint apudDecanum professi, praescribatur illis dies, quo ad examen assint.Hoc agetur a Magistris, quibus ea prouincia obuenerit, seduloet liberaliter. Facient autem periculum in iis literis atque arti-bus, quarum doctrina ordinaria est proposita cursui tendentiumad hunc honorem.
Haec praecepta sunt Dialecticae atque Rhetoricae et exemplaillorum de bonis autoribus linguae graecae atque latinae itemqueelementa Geometriae.
Atque tum benigne conferetur honor bene meritis. Interroga-bitur autem quisque non amplius una hora et dimidiata. Consuetotempore diei examen incipietur atque finietur. Praemium Ma-gistri, qui administrabunt, accipient expositum capite XV, id esta singulis candidatis florini dimidium et in dies cruciatos VIIde fisco studii artium. Quae omnia placide inter se partientur.
Qui Magistri fieri uolent, omisso et cum his tentamine,quotquot erunt petitores illius honoris examinentur priuatim,singuli una hora et dimidiata. Huius inquisitionis communes