Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
399
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1536.

399

Velle et in posterum obedientiam et uenerationem se praestareHectori Vuiu. scliolae huius, Domino Cancellario, Decano ac Con-silio studii artium , nullum legitimum detrectare imperium, prouirili sua commoda cum Vniuersitatis huius scholae, tum praeci-cipue studii artium omni tempore augere.

De sumptibus, qui a Communitate studii artiumfiunt Cap. XV.

Inquisitioni atque examinationi praepositis Magistris pen-dentur de fisco Communitatis studii artium singulis diebus cru-ciati VII, siue baccalaurei sine magistrales honores petantur. Inexamine tamen publico accipient mercedem constitutam a Con-silio Vniuersitatis scholae huius.

Ministris reipublicae oppidanae, cum a Magistratibus numeranonis Magistris attulerint, dabuntur cruciati XI.

Cocis donabuntur ob prandium Magistrorum cruciati X, obprandium Baccalaureorum V.

Sed praecipui sumptus prandiorum erunt de quibus itaobseruabitur. Prandium Baccalaureorum instruetur consueto moreet solitis sumptibus, inuitatis iis qui ab antiquo inuitari de-bebunt.

Prandium unum A r i s to t e 1 i c um dixere, quod Magistro-rum nomine pendatur. Hoc superuacaneum uisum. Sed unummagistrale prandium ita instruetur.

limitabuntur omnes dignitate et honorum insignibus clarisiue ad Vniuersitatem scholae huius pertineant, siue extra illamdegant in oppido hoc. limitabuntur et ambo praefecti ducales,de senatu oppidano duo primores natu maximi, qui et Vniuer-sitati scholae huius iureiurando obnoxii sint, scriba oppidanus,cellarius ducalis et praeter hos ii quoque, quos inuitari Consiliocommuni studii artium placuerit. Declarabitur autem in Con-silio referente Decano de instructione conuiuii et coram omnibuscum instructore praesente de impensis conueuietur.

De iis Baccalaureis ac Magistris, qui in aliis scho-lis honores consecuti huc se contulerunt Cap. XVI.

Si quis in alia schola Baccalaureus Magisterue factus hucse contulerit et recipi in consortium nostrorum uoluerit, primum