396
Facultas Artium.
Posthaec deducentur Caudidati ad D. Cancellarium ettestimonio communi inquisitorum commendati illi offerentur.
Quibus ipse publicam inquisitionem atque examina-tionem praestituat, ad quam singuli ali eo accersentur in locumet tempus , de quo illos certiores reddiderit. Absoluetur autempublica examinatio intra dies octo.
Quibus et ipsis peractis cum solenni oblatione munuscu-lorum delicatioris escae atque potus deducentur ad D. Cancel-larium uel qui uicem illius geret, peteturque ab eo, ut honoresMagistrales illis decernat et ineundorum atque gerendorum facul-tatem nunc quidem concedat, postea nero etiam publice conferatatque declaret.
Munusculorum autem nomine pendent singuli Caudidati cru-ciatos quindecim, de quibus insumetur in munuscula, quantumConsilio studii huius insumendum fuerit uisum, reliquum inqui-sitoribus distribuetur. Atque ita post inquisitiones perfectas etubi rite ad D. Cancellarium deducti fuerint, designati Magistriad Communitatem studii artium recipientur, permissaillis facultate docendi, profitendi, exercendi bonas literas ac artes.Idque statim fiat, nisi quid magnopere obstiterit, quod a Com-munitate huius studii dijudicabitur.
Antea quam publice magistrales conferantur designatis ho-nores, promittent singuli reuerentiam et morigerationem Decanoet aliis Magistris studii artium se praestituros: quod bonum pos-sint Communitati studii artium conciliaturos malum auersuros,apud Decanum uocatos se apparituros ad tractationem rei pub-licae. Inire et capessere se nelle honores magistrales ritu solennipraefinito a Cousilio studii artium die et loco, persolutis omnibusimpensis et sumptibus de more debitis. Hi consumati florinoscirciter duodecim conficiunt, his potissimum nominibus quae se-quuntur :
Fisco Vniu. scholae huius dimidium florini soluitur a singulis.
Fisco facultatis florini duo.
Rectori Vuiu. scholae huius cruciati XI.
Magistris Collegii contubernalis praesidentiae nomine florini
duo.
Impensarum nomine in examinationem priuatam florinus unus.
In publicum cruciati XV.