Statuta 1536.
389
Magister, cui curatio disputationis fuerit data, ipse exerceto,aut si fieri hoc nequeat, coram se Decano atque Consiliariis illiusexcusato, quibus causa probata substituatur alius, hac tamen lege,ut cum primum licuerit, ille qui tum suum locum non obiit,alieno sane tempore disputationi praesit. Ni ita fecerit, puniaturarbitrio Consilii.
Huius studii disputationes gestate hora sexta incipiuntor,hyeme hora septima.
Magister praefectus disputationi priusquam copiam faciatcertaminis, ipse proposita capita suis de loco superiore interpre-tator et quantum poterit paratos ad illa defendenda efficito.
Si quid contra haec admissum fuerit, .quicunque admiserit,in eum aniiuaduersio Decani esto, sed qui uolet ad Consiliumprouocato.
De disputationibus Bacca 1 aure o r um Cap. XI.
Diebus feriarum dominicalium contione dimissa ex templo,hoc est hora circiter XII, disputatio ab aliquo Baccalaureo exer-cebitur, simili ratione uia ac modo ut superius est commemoratum,nisi quod capita attemperata ad captum iuuentutis esse debebunt.
De Rhetoricis Exercitiis Cap. XII.
Vt autem disputationum quasi prelium ad ingenia animos-que in disserendo exacuendos repertum est, ita alteri parti suamquoque palestram atque ludum aperiri oportet, ubi dicendo dila-tandoque inuenta studiosi exerceantur, ut sicut iam quam beneet recte interrogare, apposite atque diserte respondere, dissoluereplane, concludere acute, colligere apte scirent , Magistris signifi-cationem, exemplum Commilitonibus suis dederunt: ita nunc inperpetua oratione et ductu quodam suo orationisque bonae ele-gantis copiosae exquisitae ad ueterum perfectionem compositionepericulum faciant, ut non solum in disputatores, sed oratoresquoque euadant.
Quapropter quoque die XV, quemadmodum de disputationibusest dictum, iis quidem sabbathi diebus, qui tempori disputatio-num medii intercedent, simili ordine ac serie, initio facto a De-cano, Magistri exigent a studiosis publice scriptum, cuiusante dies decem et quatuor materia seu argumentum promulgatum