Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
388
Einzelbild herunterladen
 

388

Facnltas Artium.

quare ne quis bonarum artium atque literarum in ContubernioAcademiae Paedagogioue aut extra haec loca doctrinam publiceexercens feriatus ullis diebus esto, nisi quibus legitime uacationeset ocium conceditur statutum ab Vniuersitate scholastica.

D e D is putati on i bus qui bus Ma gis t r i praesint Cap. X.

Dies sabbathi disputationum erit a Magistris exercen-darum. Illo Magistri a publica doctrina feriati sunto. Decanusqui creatus fuerit XV Cal. Octobris, ut dictum est, hoc exerci-tium ordietur proximo post honorem captum die sabbathi. Atqueita deinceps XV quoque die hoc exemplum Magistrorum unusdisputationi praeerit.

Quo tamen res ordine geratur Decanus ante dies decem etquatuor curationem hanc Magistrorum alicui dabit, dum totoillorum numero consumpto initium ad Decanum reuertatur.

Quem autem locus et series disputationi praefecerit, illi tem-pus ante quatuor et decem dies per ministrum publicum Decanusindicito, quo accuratius procurare possit.

Proponentur tunc descripta in charta a Magistro disputa-tionis futurae praeside, quatuor aut quinque dies ante, capitaquaterna iis de rebus, de quibus ordinariae scholae habentur,id est literis artibus disciplinis, quae uno graeco nomine Philoso-phiae omnia comprehenduntur.

Ad haec assidebunt quatuor Baccalaurei, quorum singula sin-gulorum propria sint, de quibus cum omnibus uolentibus rationeet uia ut solet disserant et asserta sua studeant defendere. Nequeinterloquitor Magister disputationis autor, nisi cum aliquem suo-rum deficere uineique senserit. Totam autem rem ita moderator,ne quid fieri aut dici turbulenter proterue contumeliose patiatur.

Decanus assideto toto tempore disputationis aut mulctamsoluito, suam etiam auctoritatem, si res postulet interponito. Siquid ipsi quo minus adesset obstiterit, Magistrum aliquem locosuo praeficito.

Inprimis Magistri ordine et serie conueniente de editioribussubselliis disputanto.

Quibus ipsis Decanus singulis p r ae m i o 1 u in curato, numo-rum nostratium quatuor. Ipsius ac praefecti disputationi eritduplum.