Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
390
Einzelbild herunterladen
 

f

390 Facultas Artium.

sit. Qua? studiosi attulerint Magistro, cuius tum erit curatio,tradunto, ille recitato de superiore loco et emendato impertito-que suam meritis laudem. Si niliil allatum fuerit, at ipse ne-gligentiam et socordiam illorum uerbis reprehendito, posthacne ad eum modum negligentes esse uelint moneto, ad assiduita-tem huius operis hortator, exponito quantum in eo utilitatis in-sit, quid desertio damni datura sit.

Sed materia? erunt eius generis, quod Iihctorica Progymnas-mata dixere, fabulae historiae narratiunculae paraphrases astruc-tiones destructiones et his similia. Ita progredientibus studiisiuuentutis ad integras Declamationes deuenietur, quas Ma-gistri primum obibunt, mox et studiosos reliquos inducent inhanc uiam. Atque disputationum itemque Rhetorici studii scholascoluisse petentibus honores necessarium esto.

De discipulis studii bonarum artium et petitionehonorum Cap. Xltl.

Honores diligentia assiduitate uigilantia singulari, unde pro-fectus abesse nequit, incumbentibus bonarum artium studiis ha-beri solent, quorum sunt quasi gradus quidam, per quos fieriprogressiones consueuere. Hoc non modo ipsorum causa, quibushi mandantur, fit, sed consulitur etiam omnibus, quorum ususindiget peritis literarum et quasi artificibus disciplinarum. Testi-monium est enim hoc grauitatis illorum et scientiae, ut in delectuimperitiores errare non fere possint. Non solum autem qui ho-nores sibi decerni petent ordine et rite ad illos procedent, sedreliqui etiam studiosi, si qui ab hac forte cura aberunt, studiorumtamen spacia scite et decenter conficient.

Primum igitur nemo ausit se pro studioso bonarum artiumuenditare, qui non Magistro se alicui certo et suo subdi-derit, cuius cura et disciplina peculiariter instituatur. Magistrumautem nunc intelligi uolumus honores huius nominis consecutum.Si quis tamen eruditus, qui gradum istum nondum conscendisset,pueros ac discipulos habere uoluerit, ita ei demum hoc facereliceat, si prius ipse sese uni uel Doctori uel Magistro studii bo-narum artium huius schola? subdiderit et habendorum discipulo-rum potestatem ab Vniuersitate scholastica obtinuerit, qua? etiam