Statuta 1497.
307
De modo et forma pro m ouendo r u m.
Statuimus preterea quod desiderans in Baccalaureum medi-cine promoueri sue facultatis decanum accedere debet rogando,vt doctores congregari faciat Coram quibus sic congregatis fidemde tempore sui studii disputationeque peracta facere habebit, po-stea poterit sibi examen aperiri. Dehinc deliberatione habitacerto die in aliquo puncto sibi assignato in libris Ypocratis autGalieni examinetur. Quod si approbetur et admittatur, designe-tur dies, quo proraotor suus paruam faciat oratiunculam et Bac-calaureando questionem proponat, quam ipse assumat dissoluat-que cum gratiarum actione subsecuta.
Licentiandus vero si baccalaureatum non acceperit pro primoexamine a suis promotoribus approbari debet in presentatione periuramentum credulitatis.
Doctorandus igitur in medicina instar aliarum vuiuersitatumnon promoueatur, nisi duplici approbatus examine, quorum pri-mum sit priuatum farctum a promotoribus, qui postea promonen-dum presentare habent in presentia dominorum Bectoris et Can-cellarii vniuersitatis Ac de eius ydoneitate iuramentum creduli-tatis prestare. Deinde Cancellarius (si videbitur) diem et horamassignet Et designato die assignentur promouendo duo punctapost primam missam eiusdem diei assignate, vnum in theorica,aliud in practica, que hora prima aut secunda post meridiem re-citare debet Et circa ea a doctoribus sue facultatis secundo acpublice examinari in presentia Rectoris et Cancellarii vniuersitatisaliisque (vt visum fuerit) aduocatis.
Examine peracto promoueudus exeat et veniam petat. Hincvero deliberatione aut balotatione habita super examine et eoydoneo comperto vnus ex examinatoribus ipsum tanquam ydoneumad licentiam et doctoralia insignia presentet Juramento tamencredulitatis super approbatione ipsius ab vniuersis doctoribus pre-stito. Idemque officium Cancellarii requirat pro danda licentiaad recipienda doctoralia insignia. Deinceps Cancellarius assigna-bit diem , qua sibi licentiam conferet in aula vniuersitatis. Sitamen insignia cum hac recipere velit, poterunt licentia et in-signia eadem die in ecclesia Collegiata publice et solenniter pre-stari et conferri.
20